PL 40, col. 1003

Scala paradisi (Auctor incertus (Bernardus Claraevallensis); Auctor incertus (Gu

cujus quasi effectus est contemplationis dulcedo.
CAPUT XI. Quam imperfecti sine se invicem. Contemplantium felicitas.
Ex his possumus colligere, quod
lectio sine meditatione arida est, meditatio sine lectione
erronea, oratio sine meditatione tepida, meditatio
sine oratione infructuosa; oratio cum devotione
contemplationis acquisitiva; contemplationis adeptio
sine oratione, aut rara, aut miraculosa. Deus enim
cujus potentiae non est numerus vel terminus, et cujus
misericordia super omnia opera ejus, quandoque ex
lapidibus suscitat filios Abrahae, dum duros et nolentes
acquiescere cogit ut velint: et ita quasi prodigus,
ut vulgo dici solet, bovem cornu trahit, quando non
vocatus se infundit. Quod etsi quandoque aliquibus
legimus contigisse, ut Paulo et quibusdam aliis; non
tamen ideo debemus nos quasi Deum tentando divina
praesumere, sed facere quod ad nos pertinet, legere
scilicet et meditari in lege Dei; orare ipsum, ut adjuvet
infirmitatem nostram, et videat imperfectum
nostrum: quod ipse docet nos facere, dicens, Petite,
et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur
vobis [(Matth. VII, 7)]
. Nunc enim regnum coelorum vim
patitur, et violenti rapiunt illud [(Id. XI, 12)]
. Ecce ex
praesignatis distinctionibus perspici possunt praedictorum
graduum proprietates quomodo sibi cohaereant,
et quid singuli in nobis efficiant.
Beatus homo cujus animus a caeteris negotiis vacuus,
in his quatuor gradibus versari semper desiderat,
qui venditis universis quae habuit, emit agrum
illum, in quo latet thesaurus desiderabilis [(Id. XIII,
44)] ; scilicet vacare et videre quam suavis est Dominus;
qui in primo gradu exercitatus, in secundo circumspectus,
in tertio devotus, in quarto supra se levatus,
per has ascensiones quas in corde suo disposuit,
ascendit de virtute in virtutem, donec videat Deum
deorum in Sion. Beatus cui in hoc supremo gradu,
vel modico tempore conceditur manere; qui vere potest
dicere, Ecce sentio gratiam Domini, ecce cum
Petro et Joanne gloriam ejus in monte contemplor,
ecce cum Jacob plerumque Rachelis amplexibus delector.
Sed caveat sibi iste, ne post contemplationem
istam, qua elevatus fuerit usque ad coelos, inordinato
casu corruat usque ad abyssos: nec post Dei visionem
ad lascivos mundi actus et carnis illecebras convertatur.
Cum vero mentis humanae acies infirma, veri
luminis illustrationem diutius sustinere non poterit,
ad aliquem trium graduum, per quos ascenderat, leviter
et ordinato descendat; et alternatim modo in
uno, modo in altero, secundum modum liberi arbitrii
pro ratione loci et temporis demoretur, tanto jam
Deo vicinior, quanto a primo gradu remotior. Sed heu
fragilis et miserabilis humana conditio! Ecce ductu
rationis et Scripturarum testimoniis aperte videmus
in his quatuor gradibus bonae vitae perfectionem contineri,
et in his spiritualis hominis exercitium debere
versari. Sed quis est qui hunc vivendi tramitem teneat?

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.