PL 40, col. 1008
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
omne praeclarum longe summorum philosophorum
ingenium, quia sublimitas hujus rei quae tractatur,
exsuperat omnem intellectum. Quanto quippe magis
omnem creaturam ingressus, conor eam diligenti
intuitu contemplari, tanto magis sentio eam ab aspectu
intellectus mei elongari. Operam tamen dabo inquisitioni
vestrae pro modulo meo satisfacere, prout
ipse de quo agimus, dignabitur notitiam sui desideranti
animae innotescere. Vos autem ubi vires pondere
tantae eminentiae pressae succumbunt, oportet
fragilitati ignoscere.
DISC. Nos quanto diligentius hujus rei perpendimus
altitudinem, tanto ardentius optamus eam nobis utcumque
fieri cognoscibilem, et ejus qualicumque modo
intueri pulchritudinem: et ideo libenti animo tibi
ignoscimus, si ea quae verbis non vales, saltem nutibus
explices.
CAPUT III. Deus proprie exprimi nequit. Cui nullum ex praedicamentis convenit.
MAG. Sciendum igitur,
Deum nullis verbis proprie exprimi, nulla posse
cogitatione comprehendi. Quomodo enim immensus
et incomprehensibilis praedicaretur, si humanae locutioni
vel meditationi includeretur? Nunc autem patet
quam sit admirabilis, cum omnibus linguis sit inedicibilis,
omnibus cordibus sit incogitabilis. Dialectica
namque disserendi potens, potenter quaeque dubia
definiens, cunctas scripturas evibrans et eviscerans,
cunctam humanam sapientiam annihilans, cum divinitatem
intendit, tantae majestatis luce repercussa,
pavidum caput tremefacta reflectit, atque in abdita
mundanae sapientiae fugiens delitescit, dissolutisque
syllogismorum nexibus stulta obmutescit. Nempe et
nomine et verbo cuncta exprimuntur, quae sub decem
praedicamentis humano corde concipiuntur. Sed quod
ex his nullum proprie Deo conveniat, manifeste ratio
comprobat. Nam si dixerimus quod Deus substantia
sit quae omnibus subsistere tribuat, et per quam omnes
res esse habent; mox universalia et individua, de
quibus substantia praedicatur, genera et species in
quibus versatur, simul et novem accidentia, quae ei
necessario inhaerent, animo occurrunt: quae cuncta
liquent, quia minime in Deum concurrunt. Si praedicemus
quod Deus ipsa magnitudo existat, quae omnia
in mensura et numero et pondere disponat; protinus
parvitas huic quantitati se opponit, et sua exiguitate
quod est super omnia maximum comminuit. Quem si
ipsam bonitatem vel summum bonum nominemus, qui
cuncta valde bona facit; statim malum huic qualitati
contrarium obviat, et tanto bono se opponere non
trepidat. Quod si creator vel dominus praedicetur,
quod utrumque ad aliquid, scilicet ad mundum refertur;
confestim relatio opponit, ante mundi constitutionem
eum hoc vocabulo caruisse, et hoc relativum
ex mundi creatione ei accidisse; cum ratio astruat
nihil Deo accidentale, sed totum quod praedicatur de
eo, ei esse essentiale. Porro si ubique totus esse dicatur,
et simul cuncta replere loca dicatur; mox localitas
clandestine irrepens, illum loco includit, qui
cuncta pugillo includit. Si autem sempiternus praedicetur,
et cuncta tempora disponere affirmetur; continuo
praeterito praesens, futurum praesenti succedere
festinat, et initium atque finem aeternitati adscribere
non formidat. Si vero dicatur quod omnia possideat,
et amictus lumine sicut vestimento refulgeat; statim
cogitatio eum hoc habitu privat, dum amictum lucis
vel possessionem rerum ab eo separat. Quod si semper
praesens adesse testatur, confestim situs standi
vel sedendi imaginatur. Si vero universa regere referatur,
actus laboris aeternam requiem annullare
conatur. Porro si affirmetur patiens, mala nostra
sufferens; illico passio se ingerit, et impassibilem
pati contendit. His quippe decem cuncta humana conditio
includitur, et ab his omnibus proprietas summae
essentiae evidenti ratione penitus excluditur. Cuncta