PL 40, col. 1009
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
etenim quae vel oppositionem vel contrarietatem vel
accidens suscipiunt, nulla ratione Deo proprie conveniunt.
Igitur cum ratione repugnante nihil de Deo
proprie loqui valeamus, saltem improprie et per
aenigmata de eo loqui satagamus.
CAPUT IV. Mens animae speculum. Scientia unde nobis. Spiritualia fide attingi, non ratione. Spiritus sex modis in Scriptura dicitur. Aer. Ventus. Vita brutorum.
DISC. Evidens quidem ratio docet Deum
humanis verbis inedicibilem, sed intellectualis mens
inhianter desiderat eum sibi utcumque fieri cognoscibilem;
quae mens instar speculi animae videtur, in
quo ipsam imaginem Creatoris sui contempletur.
MAG. Universa quae in rebus creatis novimus, per
corporeos sensus cognovimus. Et ea quidem quae nec
visu nec experientia didicimus, per comparationes
visorum vel expertorum discimus, ut quae de bestiis
vel ignotis hominibus legimus; quae autem nobis penitus
incognita, per comparationes notas non significantur,
nunquam prorsus scientiae nostrae notificantur.
Et ideo quia spiritualia nobis sunt invisibilia,
atque corporeis sensibus incomparabilia, nunquam
erunt nobis aliqua ratione probabilia. Quia vero haec
constat esse, sed per similia edoceri nequeunt, fidem
tantum credentium exigunt.
DISC. Quae ratio argumentis probat, quanquam in
comparatione deficiant, necesse est ut rationalis
quisque credere non renuat: tu tantum profer quid
de spiritibus sciendum tibi ratio innuat.
MAG. Sex modis in Scripturis spiritus substantialiter
dici, non nescio a vobis sciri. Primo summus omnium
Deus spiritus appellatur, ut ibi: Spiritus est
Deus; et qui adorant eum, in spiritu oportet adorare [(Joan. IV, 24)]
.
Secundo angeli spiritus dicuntur, ut
ibi: Qui facit angelos suos spiritus [(Psal. CIII, 4)]
.
Tertio animae spiritus nuncupantur, ut ibi: Exibit
spiritus ejus, et caro revertetur in terram [(Psal. CXLV,
4)]
. Quarto vita brutorum animalium spiritus vocatur,
ut ibi: Quis scit si spiritus jumentorum descendat
deorsum [(Eccle. III, 21)]
? Quinto venti dicuntur spiritus,
ut ibi: Spiritus procellarum [(Psal. CXLVIII, 8)]
.
Sexto aer spiritus scribitur, ut ibi: Os meum aperui,
et attraxi spiritum [(Psal. CXVIII, 131)]
. Quorum definitio
talis est: Aer est spiritus sensilis, non sensibilis:
id est, quem nos attrahendo sentimus, ipse nihil
sentiens, cunctis tamen sub coelo viventibus spiramen
exhibens. Ventus spiritus est aer, Dei nutu, aliquo
motu agitatus, procellis aquarum augmentatus, per
angelica ministeria excitatus, per eadem tranquillatus.
Vita brutorum animalium est spiritus vitalis constans
de aere et sanguine, animalis, invisibilis, sed
sensibilis, memoriam habens, sed intellectu carens,
cum carne moriens, in aera evanescens.
CAPUT V. Anima intelligens quid sit. Est vita sensibilis, mutabilis, illocalis, passibilis; sine quantitate, figura vel colore.
Anima vero spiritus est substantia
incorporea, corporis sui vita, invisibilis, sensibilis,
mutabilis, illocalis, passibilis, nec quantitatum
mensurae, nec qualitatum formae vel coloris susceptibilis:
memorialis, rationalis, intellectualis, immortalis.
Et ne haec vacillet definitio, ratio eam probationibus
roboret. Anima est spiritualis substantia;
omne enim quod alii vitam subministrat, ipsum
necesse est ut subsistat: sed anima vitam corpori
tribuit: igitur anima realiter subsistit. Hanc vero
vitam esse ipsamet probat, dum praesentia sua corpus
vivificat, absentia sua idem mortificat. Haec nobis
quidem est invisibilis, sed spiritibus est visibilis. Hanc
etiam sensibilem esse constat, dum oculis colores,
auribus sonos, naribus odores, palato sapores, manibus
aspera vel lenia sentire praestat. Est quoque
mutabilis: omne enim quod pejoratur et melioratur,
mutabile est; sed anima vitiis pejoratur, virtutibus
melioratur; igitur mutabilis est. Est etiam illocalis:
omne enim quod loco includitur, altitudine, latitudine,