PL 40, col. 1013

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

enim videns et caecus in sole stantes, videns claritate
solis videndo fruitur, caecus lumine ejus privatur; et
quamvis praesentia solis utrique aeque adsit, tamen ejus
praesentiam non aequaliter uterque sentit; sic Deus hos
tantum inhabitare dicitur, qui ejus praesentia facie ad
faciem videndo, ut Angeli, aut per contemplationem
speculando, ut justi in hac vita, fruuntur; in his autem
non esse dicitur, qui ejus visione privantur. Unde
et regnum coelorum intra nos esse praedicatur [(Luc.
XVII, 21)] , quia visio Dei omnipotentis, quae regnum
coelorum, id est, justorum nominatur, in Angelis et
justis contemplatur. Haec etiam vita aeterna appellatur,
quia beati praesentia indeficientis vitae plene perfunduntur,
et nunquam nec morti, nec ullis doloribus
ministris mortis subjacere permittuntur. Ad hoc namque
creati sunt, ut aeternaliter vivant, et aeternam vitam
aeternaliter aspiciant. Haec quoque coelestis civitas
nuncupatur, quia unanimitas illorum civium
ad videndum Regem gloriae in decore suo congregatur.
Haec nihilominus Jerusalem cognominatur,
quia visione semper manentis pacis satiantur. Haec
paradisus vocitatur, quia omnimoda omnium deliciarum
abundantia jucundantur. Haec quoque superna
patria nominatur, quia omnes justi hanc
visionem, utputa filii Dei, haereditare non dubitantur.
Cum ergo sanctos in oratione invocatis, sic
oportet de eis cogitare constitutis in gloria aeternae
claritatis, scilicet splendidissima lumina longe prae
solis fulgore lucentia, qui omnia bona pleniter in
Dei visione habeant, et cunctis se invocantibus potenter
subveniant.
DISC. Sol aeternus ad quem videndum nos tua
dulcis oratio perduxit, et cujus serena lux in cordibus
nostris per tua verba illuxit, ipse te de tenebris
exemptum in lucis regione constituat; et inter
luces quas praedicas, te lucentem luce suae visionis
perenniter frui tribuat.
MAG. Si quid per me probabile profertur, nolo
ut inde mihi, sed Deo, cujus donum est, gratia
referatur; qui saepe per abjectos servos ad haereditatem
suae visionis filios suos convocat, et per hostes
de exsilio ad patriam iter salutis amicis praenotat.
Et bene nostis aliquando deformem formoso
speculum, imo caecum videntibus lumen tenuisse,
ac claudum sanis gressu viam ostendisse.
CAPUT X. Quod in Deo necessaria et personarum trinitas et essentiae unitas.
DISC. Nos quoque propter
ea quae audivimus, perenni Deo grates referimus, cujus
visio per te nobis innotuit, et qui talem thesaurum
carnalibus absconditum per te nobis protulit.
Sed quia pondus carnis animam aggravat, ecce
iterum carnalis cogitatio mentem divina contemplantem
pulsat. Cum enim superius ratio unum Deum verissime
esse demonstraverit, et ipsum solum cuncta
ex nihilo fecisse probaverit; quomodo quasi tres deos
adorare docemur, dum Patrem perfectum Deum, Filium
perfectum Deum, Spiritum sanctum perfectum
Deum confiteri monemur? Dum enim sic distinctae tres
personnae distinguuntur, quid aliud quam tres dii a nobis
intelliguntur?
MAG. Ipsa veritate se demonstrante et ratione probante,
citius videbitis necessariam in una essentia
personarum trinitatem, et item per omnia necessariam
in tribus personis individuae substantiae unitatem.
Cum jam superius de Deo loquerer aenigmatice,
quia non poteram proprie, quid dixi essentiam Dei
esse?
DISC. Lucem.
MAG. De luce quid gignitur?
DISC. Splendor.
MAG. Quid in luce et splendore simul consideratur?
DISC. Calor.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.