PL 40, col. 1014
De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince
MAG. Num in substantia lucis, splendoris, caloris
invenitur diversitas?
DISC. Non, sed identatis.
MAG. Num in vocabulis vel officiis praedicatur
identitas?
DISC. Minime, sed diversitas; nam lucis vocabulum
ipsam substantiam, splendoris vocabulum lucis
gratiam, caloris vero vocabulum videtur exprimere
lucis efficaciam.
MAG. Igitur patet tria vocabula diversa unam constare
individuam essentiam.
DISC. Per omnia patet.
MAG. Summum spiritum Patrem lucem appellari
habetis in Apostolo: Deus lux est, et in eo tenebrae
non sunt ullae [(I Joan. I, 5)]
. Summum quoque spiritum
Filium splendorem nuncupari Apostolo habetis
in alio: Qui est splendor substantiae ejus [(Hebr. I, 3)]
.
Summum nihilo minus Spiritum sanctum calorem
nominari habetis apud Moysen: Deus noster ignis
est [(Deut. IV, 24)]
. Cum itaque lux, splendor, calor
sit una natura et individua substantia, vocabulo vero
diversa; constat profecto Patris et Filii et Spiritus
sancti unam naturam individuamque essentiam, dum
in eo quod significat quid sit, substantialiter spiritus
nominatur; et item in personis diversitatem necessariam,
dum Pater gignens, Filius nascens, Spiritus
sanctus ab utroque procedens praedicatur.
DISC. Plane trinitatem in personis perspicue videmus,
et necessariam in substantia unitatem evidenter
tenemus.
CAPUT XI. Cur substantiae et personae nomina Deo aptata ferantur. Pater cur sic dictus non mater. Cur gignens.
MAG. Ideo vigilantissime haec duo nomina,
scilicet substantia et persona, divinae essentiae
coaptantur, quia semper substantia de individuis in
pluralitate consistentibus, persona autem de individua
rationali natura praedicatur; cum nos soleamus
personis pluralitatem, substantiae autem designare
essentiae unitatem.
DISC. Qua similitudine vocatur aeterna lux Pater?
MAG. Quia ex se prolem aequalem sibi genuit.
DISC. Nonne sibi magis matris nomen convenire
videretur?
MAG. In patre semper est principalis causa
prolis, et ideo a principali sexu debuit jure hoc nomine
appellari.
DISC. Qua similitudine dicitur gignens?
MAG. Certum est quod mens gignit cogitationem;
cum autem mens se ipsam cogitat, quasi aliam sibi
similem generat. Sic summus Deus cum se ipsum talem
qualis est, cogitavit, procul dubio similem sibi
per omnia imaginem generavit. Et sicut gignens jure
Pater vocatur, ita rectissime genitus Filius nominatur.
CAPUT XII. Quod nunquam sine Filio exstitit.
DISC. Si Deus Filium genuit, videtur aliquando fuisse
quod Filium non habuerit, et hoc nomen ex accidenti
possederit. Quod si hoc ita est, superior prolatio
labefactatur, qua Deo nihil accidentale, sed totum
essentiale praedicabatur.
MAG. Jam docuit ratio, Dei essentiam esse aeternam
vitam, initii et finis nesciam. Quod si haec singularis
vera vita absque initio semper fuit, constat
quod et absque initio semper se vivere intellexit.
Quod si se vivere non intellexit, sapiens non fuit:
quod nefas est de Deo dicere. Quod si aliquando sapientiam
aliunde accepit, quia prius caruit, tunc id
a quo tantum bonum accepit, Deo melius exstitit;
quod absurdissimum est. Sed si sempiterna vita semper
se vivere intellexit, haec intelligentiae sapientia
non aliunde ei accidit, sed semper ei coessentialis
fuit, quanquam hanc ex se, ut prolem suam, ineffabiliter