PL 40, col. 1023

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

modo a statu immutabilitatis degenerant: talis mutabilitas
est eis quaedam mortalitas. Animae vero sicut
sunt per omnia mutabiles, ita quoque pene per
omnia mortales. Deus quippe est vita animae, sicut
ipsa est vita corporis: sed sicut mortuum est corpus
quando animam non habet, ita anima mortua est
cum Deo caret; vel sicut caecus oculus mortuus dicitur
cum luce privatur, sic anima mortua, cum beata
vita quae est Deus non fruitur. Solus ergo Deus habet
immortalitatem, quia nullam recipit mutabilitatem.
Hic etiam solus est invisibilis, quia nulli creaturae
ad plenum intelligibilis. Nempe Angeli et animae
beatorum suo more, non nostro, eum semper vident;
non per intervalla spatiorum, sicut nos corporea videmus,
sed intra se et extra se, in omni creatura et
extra omnem creaturam eum conspiciunt, et nullo
intellectus intuitu amplitudinem suae claritatis excedunt.
Et quia non pleniter ab ipsis ut a se ipso conspicitur
vel intelligitur, ideo solus invisibilis dicitur.
CAPUT XXXII. Quatenus homo ad imaginem et similitudinem Dei creatus. Res omnis aliquam Dei similitudinem habet. Animas esse aeternas.
DISC. Jam
divina natura cum angelica in hac turri tenente
sceptra, ecee humana natura legionem adducit; et ad
impugnandam eam machinam erigit. Quaeritur namque
quomodo homo ad imaginem et similitudinem
Dei formatus dicatur: cum nulla convenientia similitudinis
Dei in homine conspiciatur.
MAG. Impugnantia a repugnantibus expugnantur,
dum praecedentia a consequentibus inexpugnabiliter
roborantur. Duo homines scribuntur, interior et
exterior. Interior anima, exterior corpus; interior
invisibilis, exterior visibilis. Invisibilis ergo ad imaginem
et similitudinem invisibilis Dei est creatus, visibilis
autem secundum visibilem mundum est formatus.
Deus invisibilis est in substantia unitas, in personis
trinitas. Interior ergo homo, id est, anima ad
imaginem unitatis est creata; quia non est partibus
ut corpus composita, sed est simplex natura et immortalis
essentia. Est quoque Deus memoria,
quae sui et omnium quae sunt meminit, quae Pater nominatur:
ex qua intelligentia nascitur, quae se et
cuncta quae sunt intelligit, quae Filius nuncupatur:
ex utraque dilectio procedit, quae se et universa quae
sunt diligit, quae Spiritus sanctus vocatur. Ad hujus
Trinitatis imaginem anima conditur, dum ei memoria,
intellectus, ratio dilectionis inditur; praeteritorum
namque meminit, invisibilia intelligit, mala respuens
bona diligit. Dei quoque essentia est lux, vita, justitia,
bonitas, beatitudo. Ad hanc similitudinem anima
facta est; ut sit lucida, vitalis, justa, bona, beata.
Exterior vero homo, id est, corpus quodam modo ad
exemplar mundi formatur, dum ex quatuor elementis
compaginatur: unde et microcosmus, id est, minor
mundus cognominatur. Et in hoc etiam anima habet
similitudinem Dei, dum ipsa sic minorem mundum
gubernat, ut Deus majorem. Omnis quoque creatura
per aliquid similitudinem Dei habet, et quantum quaeque
alteri est excellentior, tantum est illi similior.
Ipse quippe est, vivit, sentit, per rationem discernit.
Lapides ergo ejus similitudine se adjungunt; quia
sunt. Arbores magis similitudini ejus appropinquant;
quia sunt, et crescendo vivunt. Quaeque animantia
multo magis ejus similitudinem exprimunt; quia sunt,
vivunt et sentiunt. Porro in hominibus et in Angelis
similitudo Dei maxime refulget; quia sunt, vivunt,
sentiunt, et ratione discernunt.
Animas autem constat esse aeternas. Si enim ad
videndum Deum factae praedicantur, necessario sequitur,
ut sicut Deus finem non habere creditur, ita
animae illum visurae sine fine vivere non dubitentur.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.