PL 40, col. 1024

De cognitione verae vitae (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis); Auctor ince

sed quaeritur, utrum illae animae immortales sint,
quae Deum visurae non sunt. Omnes animas unius
constat esse naturae; et si quaedam animae immortales
sunt, ergo omnes immortales sunt: igitur omnes
animae Deum visurae semper erunt beatae, et eum non
visurae semper miserae.
CAPUT XXXIII. Anima unde tam multa videat in somnis. Cur se non videat.
DISC. Unde animae tanta
vident in somnis?
MAG. Anima insatiabili cupiditate sciendi veritatem
captatur, et ideo semper in cogitationibus vagatur;
ideoque sensibus corporis sopitis, per aenigmata quaedam
futura Deo revelante praevidet, interdum circa
verisimilia diabolo fallente anxia languet: aliquando
Angelis vel animabus confabulatur, aliquando a daemonibus
ludificatur. Haec in modum oculi caetera
omnia videt, se ipsam videre non potest.
DISC. Cura nobis non videtur?
MAG. Quia tam subtilis ejus natura dicitur, quod
se a corporeis oculis videri non patitur. Quantum
enim aqua tenuior est terra, tantum aer subtilior est
aqua; et quantum aetherius ignis aerem tenuitate,
tantum vincit anima ignem coelestem subtilitate. Haec
est enim causa quod nullus spiritus a nobis cernitur,
quia subtilitas illorum naturae nostrum visum excedere
creditur.
CAPUT XXXIV. Qui singulis in membris tota.
DISC.
Qualiter perhibetur anima per totum corpus esse
diffusa, et tamen non magis in maximis, nec minus
esse in membris minimis, sed in singulis tota? Num
tot sunt tota, quot membra?
MAG. Sicut superius dictum est, si lumen in medium
ponatur, non minus in meis, et non magis lucet
in alterius oculis, sed in singulis totum, et in se ipso
manet totum; sic anima ubique in corpore, et in singulis
membris est tota; unde tacto uno membro dolet
tota. Non tamen tot tota quot membra, quia in se
ipsa manet tota; sicut vox in auribus omnium non
particulariter, sed sonat tota, et in se ipsa remanet
tota.
CAPUT XXXV. Cur una discendi alia capacior.
DISC.
Si omnes animae unius naturae sunt, quidnam causae
est quod quaedam habilior, quaedam tardior est ad
discendum?
MAG. Anima habet formam cerae vel candelae. Cera
habilis est ad exprimendam imaginem, si ei sigillum
imprimatur; sic candela ad lucendum, si accendatur.
in hunc modum exprimit anima imaginem scientiae,
si ei imprimitur sigillum doctrinae; lumenque veritatis
recipit, si igne sapientiae accensa fuerit: quae si
se per studium vel exercitium habilem praebere neglexerit,
sicut cera sine imagine, et sicut candela
inaccensa sine lumine, sic in tenebris ignorantiae sine
scientia et veritate remanebit. Quanto magis autem
quaeque anima se doctrinae adaptaverit, tanto magis
capax scientiae erit. Cur autem ignis sancti Spiritus
quasdam animas se habiles non praebentes, imo negligentes,
lumine scientiae magis accendat, quasdam
non accendat; imo quibusdam laborantibus scientiam
subtrahat, aliis similibus non subtrahat; ratio
penetrare non valens mirando clamat: O quam incomprehensibilia
sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus [(Rom. XI, 33)]
!
CAPUT XXXVI. Quod unus nobis magister.
DISC.
Cum cuncta a magistris discantur, quomodo unus magister
in coelis esse scribitur [(Matth. XXIII, 9)] , a quo
quasi specialiter quaeque doceantur?
MAG. Si recte perpenditur, nihil prorsus per hominem
discitur. Magistri tantum commemorando foris
plantant et rigant; veritas autem quae in anima habitat,
intus docendo incrementum dat [(I Cor. III, 7)] .

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.