PL 40, col. 1038
De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne
misero et laboranti succurrit, nisi ut qui tribulationum
et miseriarum casus expertus est et laborum.
Merito ergo Deus misericordiae et pietatis magister,
qui legem postmodum erat editurus, per quam populo
suo misericordiae et pietatis omniumque bonorum
operum praecepta traditurus, voluit eum prius omnes
pressuras et tribulationes et angustias in terra perpeti
aliena, quo facilius postea posset talia patientium
misereri, et suis obtemperare mandatis. Ut putes
eum bonum fuisse agricolam, qui priusquam semen
mittat, diu terram aratris et rastris domat, ne quod
illi crediturus est semen pereat: ita et Deus populum
suum diu ante macerat et domat, quam ei salutarium
mandatorum semen impartiat. Denique ut ob
hanc causam haec eum pertulisse evidentius clareat,
ipsius Domini intueamur mandata, dicentis, Advenam
non vexabitis, nec tribulabitis eum; fuistis etenim et vos
advenae in terra Aegypti [(Exod. XXII, 21)]
. Et iterum legimus, Deus magnus, qui non accipit personam, sed nec
accipit munera, faciens judicium proselyto, orphano et viduae.
Dare panem et vestimentum dilige; quia et ipse fuisti
in terra Aegypti
[(Deut. X, 17-19)]
. Et alibi dicit, Si
autem messus fueris messem in agro tuo, et oblivisceris
manuam, non reverteris accipere illam: proselyto et
orphano et viduae erit; ut benedicat te Deus in operibus
manuum tuarum, et memor eris quia famulus eras
in terra Aegypti, ego ideo praecipio tibi verbum hoc [(Id. XXIV, 19, 24)]
.
Unde facile pervidetur atque dignoscitur,
eum populum ob hanc causam cunctis
afflictum fuisse miseriis, ut misereri alteri suo doceretur
exemplo: sicut scriptum est, Docuisti enim
populum tuum per talia opera, quoniam oportet justos
esse et humanos [(Sap. XII, 19)]
. Qualem populum
suum esse velit, late, ut arbitror, patet: et quibus
possit operibus promereri, plurimis probatur exemplis.
Sed ne ad manifestandam ejus voluntatem parum videatur
esse quod diximus, Legis etiam et Prophetarum
praecepta jungamus: et quid Deo placeat semperque
placuerit, et quid crebrius fieri et observari
praeceperit, tam veteris quam novae Legis testimoniis
comprobemus: Diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente
tua, et ex totis viribus tuis, et diliges proximum tuum
sicut te ipsum. Legis et Prophetarum praecipuum esse
mandatum, Domini et Salvatoris nostri testimonio
comprobatur, dicentis, In his duobus mandatis tota
Lex pendet et Prophetae [(Deut. VI, 5; Levit. XIX, 18;
Matth. XXII, 40)]
. Quod rescindi non potest, nec
mutari, in duobus istis mandatis omne tam Legis
quam Prophetarum constare praeceptum, et illum
Legem implesse qui haec potuerit implere: nihil enim
aliud in lege veteri quaeri, quam ut Deum et proximum
diligas. Et vere ille Legis consummator et
factor est, qui nec in Deum, nec in proximum
peccat.
CAPUT IX. Deum quis diligat. Qualem deceat esse populum Dei.
Sed quid Deum, quid proximum
sit diligere, praeterire minime ac dissimulare debeo.
Deum diligit, qui suis in omnibus mandatis obtemperat.
Deum diligit, qui leges ejus et praecepta custodit.
Deum diligit, qui ut ille sanctus est, et ipse se sanctificat:
sicut scriptum est, Sancti estote, quoniam et
ego sanctus sum Dominus Deus vester [(Levit. XIX, 2)]
.
Deum diligit, qui et illud prophetae dicentis implet
eloquium, Qui diligitis Dominum, odite malum [(Psal.
XCVI, 10)]
. Deum diligit, qui non alia quam coelestia
cogitat et divina. Deus enim non nisi sanctitatis
et justitiae et pietatis amator est: et ille Deum
diligit, quid non aliud quam quod Deus amare videtur,
operatur. Quid sit enim Deum diligere, Domini
et Salvatoris doctrina declarat, dicentis, Qui audit
verba mea, et facit ea, ille est qui diligit me [(Joan. XIV,
21)]
. Si igitur ille Deum diligit, qui quod Deus praecipit,