PL 40, col. 1039
De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne
facit; qui non facit, iste non diligit. Omnis
vero qui non diligit, odit. Unde clarum atque manifestum
est, ab eis Deum odiri, qui sua mandata
non servant: de quibus per prophetam dixisse puto, Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos
tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici
facti sunt mihi
[(Psal. CXXXVIII, 21, 22)]
. Odit
propheta justus peccatores, adulteros, et injustos,
et Dei mandata spernentes; sicut alio in loco dicit, Vidi praevaricantes pactum, et tabescebam.
Et iterum, Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi
[(Psal. CXVIII,
158, 113)]
. Vide ergo quam justi, quam integri esse
debeamus et sancti: quibus praeterquam male conversari
non licet, sed nec male conversantes agnoscere.
Hoc et beatus Apostolus evidenter ostendit,
qui nec panes cum peccatoribus frangi praecepit,
dicens: Si quis frater cognominatur inter vos fornicator,
aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus,
aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere [(I Cor. V, 11)]
.
Sanctum esse populum suum Deus voluit, et ab
omni contagione injustitiae et iniquitatis alienum.
Talem eum esse voluit, tam justum, tam pium,
tam purum, tam immaculatum, tam simplicem,
ut nihil quod in eo gentes redarguerint invenirent,
sed quod admirarentur, et dicerent: Beata gens cujus
est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem
sibi [(Psal. XXXII, 12)]
. Tales convenit esse
Dei cultores et servos mansuetos, graves, prudentes,
pios, irreprehensibiles, intactos, immaculatos; ut
quisquis eos viderit, stupeat et admiretur, et dicat,
Vere hi homines Dei sunt, quorum talis est conversatio.
Ita se homo Dei exhibere debet et agere, ut
nemo sit qui eum non velit videre, qui non audire
desideret; nemo non, cum viderit, Dei esse filium
credat: ut vere in eo propheticum illud impleatur, Fauces ejus dulcedinis, et totus desiderium
[(Cant. V,
16)]
. Nam si se talem exhibeat christianus, si se talem
exhibeat Dei servus, ut his qui daemoniis idolisque deserviunt,
conversando efficiatur aequalis: incipiet per
eum Deus blasphemari, et dici, O christianum Dei
servum, cujus tam mali actus, tam turpis opera,
tam nequam est conversatio; cujus vita tam impia,
tam scelesta, tam luxuriosa, tam sordida. Et erit
illius prophetiae reus, Nomen enim Dei per vos blasphematur
inter gentes [(Isai. LII, 5; Rom. II, 24)]
. Sed
vae illis per quos nomen Domini fuerit blasphematum.
Deus enim a nobis nihil magis desiderat et requirit,
quam ut per actus nostros nomen suum magnificetur
ab omnibus: sicut scriptum est, Sacrifica
sacrificium laudis [(Psal. XLIX, 14)]
. Hoc est enim sacrificium
quod Deus super omnes hostias quaerit et
diligit, ut per justitiae nostrae opera nomen suum
ubique laudetur, et Deus verus esse servorum suorum
actu et opere comprobetur. Illi vero Deum diligunt,
qui non aliud quam unde nomen ejus glorificetur,
exercent.
CAPUT X. Proximi dilectio. Et nocere cavet, et benefacere curat. Innocentiae commendatio.
Quomodo
Deus diligi debeat, ut potuimus diximus: nunc vero
quid sit proximum tanquam se ipsum diligere, ut possumus
explicemus; quanquam ipsius causae expositio
alio in loco breviter disseratur, cum dicitur, Quod
tibi non vis fieri, alteri ne feceris [(Tob. IV, 16)]
. Dominus
quoque et Salvator noster dicit, Omnia quaecumque
vultis ut faciant vobis homines, ita et vos facite illis similiter [(Matth. VII, 12)]
.
Nemo est enim qui sibi malum
optet ab aliquo fieri. Ille ergo proximum suum tanquam
se ipsum diligit, qui ei non mali aliquid, quia
nec sibi, vult fieri; sed si quid boni, prout ipse ab
omnibus percipere optat et consequi, libenter impertit:
quia non hoc solum a christiano quaeritur, ut