PL 40, col. 1041

De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne

sum
[(Psal. XXV, 1)]
. Sciebat igitur sibi jam non
metuendum esse judicium, quia innocentiam vel
sero cognoverat. Et alio in loco dicit, Me autem propter
innocentiam suscepisti [(Psal. XL, 13)]
. Suscepit
postmodum propter innocentiam Deus, quem propter
malitiam ante repulerat. Innocentes vero nec
confundi coram Deo posse, manifestum est, cum dicitur, Quanto tempore innocentes custodierint justitiam,
non confundentur
[(Prov. XIII, 6)]
. Nihil enim Deo dignius,
nihil charius esse potest, quam ut innocentia
tota observatione teneatur. Licet quis in aliis operibus
devotus appareat, si illam non habuerit, sibi frustra
blanditur de sua devotione. Si illam Judaeis etiam
sub veteri Lege degentibus, quando adhuc illis inimicum
licebat odire, observare praeceptum est; quid
te nunc agere convenit christianum, qui inimicum
tuum juberis amare? Quando enim innocens non eris?
vel cui esse poteris malus, qui inimicis praeciperis
esse bonus [(Matth. V, 44)] ? Sed tu forsitan et proximum
odis, cui nec externum odisse conceditur: et
fratrem persequeris, qui amare praeciperis inimicum:
et christianum te esse credis, qui nec Novi nec Veteris
Testamenti praecepta custodis? Sed ne sine causa
te christianum aestimes, et de solo tibi nomine blandiaris;
qualem te esse oporteat, Apostolum audi dicentem, Qui furabatur, jam non furetur: magis autem
laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat
unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo
malus de ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad
aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite
contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati
estis in die redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio
et clamor et blasphemia auferatur a vobis cum
omni malitia. Estote autem invicem benigni et misericordes:
donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit
vobis. Estote autem imitatores Dei,
sicut filii charissimi;
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit
nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam
Deo in odorem suavitatis. Impudicitia autem et
omnis immunditia et avaritia nec nominetur inter vos,
sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut
scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum
actio. Hoc enim scitote, quod omnis impudicus aut
immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non
erit haeres in regno Christi et Dei [(Ephes. IV, 28-V, 5)]
.
Ille se merito christianum judicet, qui haec praecepta
custodit, qui sanctus, humilis, et pudicus, et justus
est, qui in misericordiae et justitiae operibus conversatur.
CAPUT XI. Quorum preces Deus non exaudiat. Justus esse debet qui orat.
Nam tu illum christianum
putas, in quo nullus christianitatis est actus, in quo
conversatio nulla justitiae est, sed nequitia, impietas
et scelus? Illum christianum putas, qui opprimit miserum,
qui pauperem gravat, qui res concupiscit
alienas, qui ut se divitem faciat, plures efficit indigentes,
qui lucris gaudet injustis, qui de alienis lacrymis
cibum capit, qui miserorum ditatur interitu,
cujus os assidue mendacio violatur, cujus labia nonnisi
indigna et obscena et scelesta loquuntur et turpia,
cui cum jubeatur distribuere sua, invadit aliena? Et
ad ecclesiam talis audenter accedit, et temere et importune
expandit impias manus, illicito raptu et
insontium cruore violatas: et ore illo polluto atque
sacrilego, quo fuerat paulo ante aut falsa locutus aut
turpia, preces ad Dominum, quasi nihil sibi mali
conscius fundit. Quid agis impudens et miser? Quid te
majorum peccatorum onere gravas? Quid Deo praeter
contemptum injuriam irrogas? Quid ad provocandam
celerius ejus iram, in testimonium poenae tuae sceleratas
ad Deum porrigis manus, ad quas ille non respicit,
qui non nisi sanctas et immaculatas sibi jussit
offerri? Quid ore illo Deum rogas, quo paulo ante
locutus es male: cujus quamvis multiplicentur, abominatur
preces, sicut scriptum est: Cum extenderitis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.