PL 40, col. 1042

De vita Christiana (Auctor incertus), J. P. Migne

manus vestras, avertam faciem meam a vobis; et si
multiplicaveritis preces, non exaudiam: manus enim
vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote,
auferte nequitias ab animis vestris [(Isai I, 15, 16)]
. Bene
sibi ille conscius esse debet et certus, et suae innocentiae
fidus, qui ad Deum manus extendit et porrigit,
cum Apostolus dicat, Volo autem viros orare in omni
loco, levantes puras manus [(I Tim. II, 8)]
. Ille autem
ad Deum merito extollit manus, ille preces bona conscientia
fundit, qui potest dicere, Tu nosti, Domine,
quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab
omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando,
manus; quam justa, quam immaculata labia et ab
omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis,
preces fundo. Talis enim cito meretur audiri, et
antequam penitus preces fundat, potest impetrare
quod postulat.
CAPUT XII. Eleemosynae de lucris injustis.
Scio
enim esse quos ita nequitiae et avaritiae profunda caligo
caecavit, ut cum illis prospere cesserit quod aut
pauperem per potentiam vinxerint, aut innocentem
testimoniis falsis obruerint, aut infirmum virtute superaverint,
aut furtum fecerint, aut rapinam; Deo
gratias agant, quo opitulante talia perpetrasse se credunt,
et tam iniquum Deum judicent, ut putent eum
scelerum suorum fuisse participem. Stulti et miseri
usque adeo suis iniquitatibus excaecati, ut non intelligant
Deo non posse placere quod prohibet: et
quasi unum crimen satis non sit, nisi adhuc male
sentiendo de Deo adjiciatur et aliud. Alii vero hoc se
justificari existimant, quod de substantia pauperum
exiguam eleemosynam faciant; et de eo quod plurimis
abstulerunt, uni quiddam minimum largiuntur.
Cibatur unus unde plures esuriunt, et de multorum
spoliis VIX pauci teguntur. Non talem eleemosynam
Deus quaerit, nec vult pietatem uni de alterius crudelitate
praestari. Melius est enim te non facere eleemosynam,
quam unde paucos tegis, inde plurimos
facias denudare; et ut unum vestias, plures spoliare
vestitos. Illam eleemosynam Deus comprobat, quae
de justis laboribus ministratur, sicut scriptum est: Honora Deum de tuis justis laboribus, et deliba ei de
tuae justitiae fructibus
[(Prov. III, 9)]
. Nam illam abominatur
et reprobat, quae de lacrymis praestatur alienis.
Quid enim prodest, si te benedicat unus, unde
plurimi maledicunt? Vel quid confert tibi illa eleemosyna,
quae de substantia praestatur alterius? Revera
timendum est, quod Deus non habeat unde
pauperes suos pascas, nisi tu aliena diripias?
CAPUT XIII. Fidem sine operibus non prodesse. Apostoli locus pro fide sine operibus allatus, explicatur. Alius ejusdem locus. Fidem non sufficere.
Alios autem
novi, quos ita insipientiae et imprudentiae tenebrosa
ignorantia fallit ac decipit, ut fidem quam habere
se simulant, sine justitiae operibus apud Deum sibi
censeant profuturam: et hoc erroris genere sine metu
crimina nefanda committunt, dum credunt Deum non
criminum, sed perfidiae tantum ultorem. Et ejusmodi
non solum se ipsos perisse contenti sunt, sed
et alios in quibus nullum divinae scientiae lumen est,
suis nituntur laqueis implicare. Et impletur in illis
Salvatoris nostri sententia dicentis, Caecus si caeco
ducatum praestet, ambo in foveam cadunt [(Matth. XV,
14)]
. Nam si nullum crimen, sed sola perfidia condemnatur;
ergo securi peccamus et liberi. Et sine
causa dedit Deus mandata justitiae, si sola sine justitiae
opera fides prodest. Unde hic tam impius, tam
scelestus, tam perfidus ignorantiae error obrepserit,
scire non possumus; nisi forte ex illis qui hoc exemplo
in Lege veteri populum seducebant, et secum
aeternae morti et perpetuo tradebant interitui, de

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.