PL 40, col. 1116

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

per poenitentiam, dicentes peccatum in Patrem et Filium
remitti, in Spiritum sanctum omnino non ignosci;
putantes peccare in Patrem et Filium esse infidelium,
et habere remissionem per Baptismum. Isti
peccant absque Spiritu, quem non acceperunt: illi
autem in Spiritum sanctum, quem acceperunt per
Baptismum, qui ejus dona non retinent, et diaboli
venena eligunt. Istos intelligunt nec hic, nec in futuro
misericordiam consequi posse [(Matth. XII, 32)] . Sed
iste intellectus magis est erroris, quam sanctae fidei.
Si enim per solum Baptisma, quod iterandum non est,
fit peccatorum remissio: cur adderet Dominus, neque
in futuro? Constat autem quaedam in futuro remitti,
ubi non est operatio Baptismi. In futuro autem nemo
baptizabitur, et a peccato liberabitur, Sicque falsa est
interpretatio, quae remissionem concedit soli Baptismo.
Non itaque soli infideles peccant iu Patrem et
Filium, sed quicumque peccatum committunt. Sed
soli peccant in Spiritum sanctum, qui impoenitentes
existunt usque ad mortem. Spiritus enim sanctus,
charitas est divinitatis, amor est genitoris et genitae
Veritatis, qui suam gratiam nobis tribuit sui ipsius
àrrham. Qui igitur peccat, et gratiam suam recuperare
non amat, et nunquam curat ab eo diligi, qui
totus est amor et charitas, nec ad eum tendit unde
sumpsit arrham, in Spiritum sanctum peccat, et nunquam
post mortem sicut nec vivens consequetur veniam:
sicque nullus peccat in Spiritum sanctum, qui
fugit ad ipsum. Si quis lectionis seriem, ubi hoc legitur,
et verbi causam cogitaverit, etsi aliter intelligat,
sinistre interpretantibus non concordat. Dicebant
enim Judaei, In Beelzebub ejicit daemonia [(Ibid., 24)]
,
opus Spiritus sancti attribuentes diabolicae potestati.
Dixit ergo, Sunt peccata quae quoquo modo sunt ferenda,
sunt blasphemiae consecuturae misericordiam;
sed blasphemare Spiritum sanctum, ut incepistis, ducet
vos ad mortem. Unde postea dixit, Non potest
arbor mala fructus bonos facere: quasi dicat, Convenit
vitae vestrae de Spiritu talia dicere: Arbor bona non
potest fructus malos facere [(Id. VII, 18)]
. Consilium est,
Convertimini, et in arborem bonam transite; nec
jam poteritis de Spiritu sancto talia sentire.
10.
Objiciunt aliud dictum sancti Joannis, Est peccatum
non ad mortem, pro quo oret quis; est aliud ad
mortem, pro quo non oret quis [(I Joan. V, 16)]
: quasi
pro peccatis ante Baptismum sit orandum, pro aliis
non. Falluntur qui sic intelligunt. Contrarius enim
esset sibi ipsi, qui poenitentiam admonuit Ecclesiae
Pergami [(Apoc. II, 16)] . Sed sunt quaedam peccata venialia,
quae oratione dominica quotidie solvuntur, cum
dicitur, Et dimitte nobis debita nostra [(Matth. VI, 12)]
:
et haec, ut idem ait, non sunt ad mortem. Alia vero
quae sunt ad mortem, non sic, sed per fructus poenitentiae
solvuntur. Qui Petrum lacrymantem suscepit,
remissionem non negavit baptizatis. Jam enim audierat, Tibi dabo claves regni coelorum
[(Id. XVI, 19)]
, qui
licet postea Dominum negaverit, et a se amicos Christi
excommunicaverit, per poenitentiam et amaros
fletus veniam recuperavit [(Id. XXVI, 70-75)] .
Aegrum se esse Dominus dicit, respiciens ad membra
sibi unita. Quae membra sunt, qui per Baptismi
sacramentum Deo uniti sunt. In quibus cum se aegrum
commemorat, non ab hominibus peccata committi
negat, quae quotidie per poenitentiam destruit.
CAPUT V.
11.
Instant quod poenitentia non valeat
iterata. Refelluntur. Ex Dei promissis. Ex Apostoli et
Ecclesiae praxi. Peccatorum venia cur saepius necessaria.
Desperatio Deo est contumeliosa. Desperare nec
debet sacerdos. Adhuc instant perfidi, qui sapiunt
plus quam oportet; non sobrii, sed excedentes mensuram.
Dicunt enim: Etsi semel peccantibus post
Baptismum valeat poenitentia, non tamen saepe peccantibus
proderit iterata; alioquin remissio ad peccatum
esset incitatio. Dicunt enim, Quis non semper
peccaret, si redire semper posset? Dicunt enim Deum
incitatorem mali, si semper poenitentibus subvenit:
et ei placere peccata, quibus semper praesto est gratia.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.