PL 40, col. 1117
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
Errant autem. Imo constat ei peccata multum
displicere, qui semper praesto est ea destruere. Si
enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed conservaret,
atque ut sua munera foveret. Semper destruit
peccata quae invenit; ne solvatur quod creavit,
ne corrumpatur quod amavit. Sumunt occasionem
hypocritae isti ex factis Domini. Quem enim, inquiunt,
caecum bis illuminavit? quem leprosum bis mundavit?
quem mortuum bis suscitavit? Non Lazarum,
quem prius dilexit, non filium viduae, quem misertus
matri restituit: non filium dissipatorem legitur bis
suscepisse, non filiam Abrahae bis a daemonio liberasse.
In nulla persona iteravit factum, docens, ut
aiunt, non saepe a Domino fieri remedium. Dixit multis, Vade, noli amplius peccare, ne quid deterius tibi
contingat
[(Joan. VIII, 11)]
: promittens poenam, non
amplius veniam.
12.
Quod autem multos caecos illuminaverit et diverso
tempore, et multos debiles confortaverit, ostendit
in diversis illis eadem saepe peccata dimitti; ut
quem prius sanavit leprosum, alio tempore illuminavit
caecum. Ideo enim tot sanavit febricitantes, tot
languidos, tot claudos, caecos et aridos, ne desperaret
saepe peccator. Ideo non scribitur aliquis nisi semel
curatus, ut timeat quisque jungi peccato. Videmus
adhuc quotidie in Ecclesia saepe febricitantes, saepe
languidos, saepe passionibus captos saepe liberari; ut
appareat toties opus miserentis, quoties confessio fit
poenitentis. Quomodo enim corpus quod vilius est, et
ab ipso dissimilius, saepe sanaret: et animam digniorem
et redemptam, non toties liberaret? Medicum se
vocat, et non sanis, sed male habentibus opportunum [(Matth. IX, 12)] .
Sed qualis esset hic medicus, qui
malum iteratum nesciret curare? Medicorum enim est
centies infirmum visitare, centies curare. Qui caeteris
minor esset, si aliis possibilia ignoraret.
13.
Memor est sui, qui promisit, Nolo mortem peccatoris,
sed ut convertatur et vivat [(Ezech. XVIII, 32)]
.
Quem enim peccatorem excludit? Et quod omnibus
promisit indulgentiam, aliis promissionibus declarat: Qui me confessus fuerit coram hominibus,
id est, omnis
quantumcumque et quotiescumque peccator, cujuscumque
ordinis, etiamsi fuerit sacerdos; confitebor et
ego eum coram Patre meo [(Matth. X, 32)]
. Nam qui
invocaverit nomen Domini, id est, secundum quod vocatur
Dominus, id est, qui invocaverit eum ad se
serviendo, et non contradicendo, ut forsitan saepe fecit: omnis,
id est, quicumque sit ille peccator, salvus
erit (Joel II, 32). Omnem enim animam iste promissor
saturavit bonis, etiam sedentes in tenebris et umbra
mortis, nullam excipiens animam. Hunc magistrum
intellexerat discipulus ille, qui Corinthios per
Epistolas suas voluit corrigere, et, ut ipse testatur,
ter in Litteris suis eos correxit [(II Cor. XIII, 1)] . Oportebat
enim ut quoties videbat eos cadere, toties adjuvaret
eos surgere. Memor enim erat illius qui dixerat, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis
[(Joan. XX,
23)]
. Scimus autem primos patres, et in omni tempore
Ecclesiam Dei semper usque septuagies septies, quod
est semper, peccata dimittere. Quam potestatem illi
ab Ecclesia Dei conantur auferre.
14.
Oportet enim Ecclesiam sic credere, quae confitetur
se saepe peccare. Negant enim veritatem in se
seductis esse, qui se absque peccato audent jactare: In multis enim offendimus omnes
[(Jacobi III, 2)]
, nec
infans unius diei absque peccato super terram esse
potest [(Job XXV, 4)] . Quapropter eliminandus est ab
Ecclesia iste error, qui unquam poenitentibus negat
indulgentiam. Non enim inquirit quid Apostolus senserit,
qui dixit, Nihil mihi conscius sum, sed non in
hoc justificatus sum [(I Cor. IV, 4)]
, sentiens etiam et
justis peccata solere contingere: non se confirmabat
absque peccato, qui se cognovit indissolubili vinculo
charitatis Christo conjunctum. Nisi enim sciret saepe
justos ad veniam venire; quomodo dubitaret se peccare,