PL 40, col. 1118
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione
mundissima ei servire? Cur enim Dominus Petri pedes
lavisset, et Ecclesiam hoc idem docuisset [(Joan.
XIII, 5, 15)] ; nisi quia quotidiana est offensio, oportet
quod quotidiana sit remissio? Cur autem docuisset
ipse Dominus orantes dicere, Dimitte nobis debita nostra [(Matth. VI, 12)]
;
nisi ipse misericors perseveraret,
qui nos ab hac petitione non vult deficere?
15.
Nullus itaque tantum unquam possit peccare,
quod poenitens velit desperare. Quid enim aliud est
desperare, quam Deum sibi comparare? Nam qui de
Deo non praesumit veniam, non animadvertit plus
peccato suo Dei posse clementiam. Si enim sentiret
Deum magis bonum, quam se malum; quidquid in se
justitiae non inveniret, a Deo magis bono exspectaret;
et quidem diffidit, quia summi boni bonitatem
majorem sua nequitia non sentit. Ille solus diffidat,
qui tantum peccare potest, quantum Deus bonus est.
Cum sit autem nullus qui hoc possit; qui timet de se
malo, praesumat de meliore. Diabolus enim et omnis
nequitia minor est, quam Dei misericordia. Ipse
enim si posset sperare, et culpam in se sentire; quod
non invenit in se, sumeret in Dei pietate. Adhuc
qui diffidit, et suam nequitiam Dei benignitati comparat,
finem imponit Dei virtuti, dans finem infinito,
et perfectionem divinitatis auferens Deo; cui nihil
deest, quod etiam excogitari non potest.
16.
Non itaque etiamsi sacerdos peccaverit, desperare
debet, licet scriptum sit, Quis orabit pro eo [(I Reg. II, 25)]
?
Tota namque Ecclesia, atque alius
sacerdos, et omnis sanctorum ordo orabit pro eo, et
ipse Christus qui pro nobis offert se Deo. Sed hoc
considerandum est sacerdoti, ne facile cadat, cui in
hoc gravior notatur poena. Dicat apud se, Si plebs jejuna
verbi Dei peccaverit, oportebit me ferre partem
ponderis; non audebo illi importabilia imponere,
et non digito ea movere [(Matth. XXIII, 4)] : sed ego si
peccavero, quid faciam? Non sic facile evadam, me
oportebit flere miseriam. Non enim est sic statutum
de me, sicut de subjecta plebe. Sic sacerdos timeat
peccare; sed magis, desperare.
CAPUT VI.
17.
Error praesumentium veniam sine
poenitentia. Sunt alii inimici desperationis, qui adeo
praesumunt et de Deo confidunt, quod quamdam
sibi licentiam peccandi acquirunt, et sine poenitentia
exspectant veniam: quia credunt quoniam Christiani
vocantur, non posse damnari, adulantes sibi,
quod scriptum est, Omnis quicumque invocaverit nomen
Domini, salvus erit [(Joel. II, 32)]
. Putant enim se
nomen Domini invocare, quoniam possunt Christum
credere, et sacramenta Ecclesiae sumere: non verentes
multos esse vocatos, paucos vero electos [(Matth.
XX, 16)] . Putant enim omnes Christianos paucos esse
in multitudine Gentium et Judaeorum: quare etsi
omnes salventur credentes, paucorum tamen est electio
in tanta multitudine. Sed si quis animadvertere
voluerit, deceptos hos esse cum Ecclesia judicabit,
licet confidant in Christi redemptione. Dicunt enim,
Quid prodesset Christum venisse, si mali tantum
sicut ante adventum suum adhuc perirent? Antequam
enim fieret Deus homo, mali tantum damnabantur:
et si adhuc idem esset, cum venisse quid
prodesset? Multum, inquam: nam omnis bonus ante
adventum Domini salvus factus est per adventum.
Nemo enim infernum egredi posset, nisi a Christo
perveniente in cum extrahi meruisset: neque facultas
bene operandi et diabolo contradicendi tanta hominibus
inesset, nisi Christus tanta pati et resurgere
decrevisset. Hi neque Apostolos neque verba Domini
attendunt, qui fornicatoribus et criminosis hominibus
tam multipliciter et toties poenas promittunt.
CAPUT VII.
18.
Quod Deus malis mala reddat.
Adhuc additur iniquitas priori consimilis, licet contraria.