PL 40, col. 1122

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

durum, qui deflet damna temporis vel mortem amici,
et dolorem peccati lacrymis non ostendit. Non itaque
est ut quis excuset se quod non habet fontem lacrymarum,
qui lacrymis ostendit dolorem temporalium
rerum.
CAPUT X.
25.
Confitendi ore proprio praeceptum.
Misericordiam habet cum justitia. Sacerdotum potestas.
Quibus ad sacras confessiones utendum. De confessione
non sacerdoti. Quem igitur poenitet, omnino poeniteat,
et dolorem lacrymis ostendat: repraesentet vitam
suam Deo per sacerdotem, praeveniat judicium
Dei per confessionem. Praecepit enim Dominus mundandis,
ut ostenderent ora sacerdotibus [(Luc. XVII, 14)] :
docens corporali praesentia confitenda peccata, non
per nuntium, non per scriptum manifestanda. Dixit
enim, Ora monstrate; et omnes, non unus pro omnibus.
Non alium statuatis nuntium, qui pro vobis offerat
munus a Moyse statutum [(Levit. XIV, 2)] : sed qui
per vos peccastis, per vos erubescatis. Erubescentia
enim ipsa partem habet remissionis: ex misericordia
enim hoc praecepit Dominus, ut neminem poeniteret
in occulto. In hoc enim quod per se ipsum dicit sacerdoti,
et erubescentiam vincit timore Dei offensi, fit
venia criminis: fit enim per confessionem veniale,
quod criminale erat in operatione; et si non statim
purgatur, fit tamen veniale, quod commiserat mortale.
Multum enim satisfactionis obtulit, qui erubescentiae
dominans, nihil eorum quae commisit, nuntio
Dei denegavit. Deus enim qui misericors est et justus,
sicut conservat misericordiam in justitia, ita et justitiam
in misericordia. Opus enim est misericordiae,
peccanti peccata dimittere. Sed oportet ut justus misereatur
juste. Oportet enim ut non solum quid, sed
in quo doleat consideret, si dignus est, non dico justitia,
sed misericordia. Justitia enim sola damnat.
Sed dignus est misericordia, qui spirituali labore
petit gratiam. Laborat enim mens patiendo erubescentiam.
Et quoniam verecundia magna est poena,
qui erubescit pro Christo, fit dignus misericordia.
Unde patet quod quanto pluribus confitebitur in spe
veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur
gratiam remissionis. Ipsi enim sacerdotes plus
jam possunt proficere, plus confitentibus parcere:
quibus enim remittunt, remittit Deus: Lazarum enim
de monumento jam suscitatum obtulit Dominus discipulis
solvendum [(Joan. XI, 44)] , per hoc ostendens
potestatem solvendi concessam sacerdotibus. Dixit
enim, Quodcumque solveritis super terram, erit solutum
et in coelis [(Matth. XVIII, 18)]
: hoc est, Ego Deus; et
omnes ordines coelestis militiae, et omnes sancti in
mea gloria laudant vobiscum, et confirmant quos ligatis
et solvitis. Non dixit, Quos putatis ligare et
solvere; sed, in quos exercetis opus justitiae aut misericordiae.
Alia autem opera vestra in peccatores
non cognosco. Quare qui confiteri vult peccata, ut inveniat
gratiam, quaerat sacerdotem scientem ligare et
solvere: ne cum negligens circa se exstiterit, negligatur
ab illo qui eum misericorditer monet et petit,
ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit.
Tanta itaque vis confessionis est, ut si deest sacerdos,
confiteatur proximo. Saepe enim contingit,
quod poenitens non potest verecundari coram sacerdote,
quem desideranti nec locus nec tempus offert.
Et si ille cui confitebitur potestatem solvendi non
habet, fit tamen dignus venia, ex desiderio sacerdotis,
qui socio confitetur turpitudinem criminis. Mundati
enim sunt leprosi, dum ibant ostendere ora sacerdotibus,
antequam ad cos pervenirent [(Luc. XVII, 14)] .
Unde patet Deum ad cor respicere, dum ex necessitate
prohibentur ad sacerdotes pervenire. Saepe quidem
eos quaerunt sani et laeti: sed dum quaerunt et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.