PL 40, col. 1123

De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M

antequam perveniant ad eos, moriuntur. Sed Dei misericordia
est ubique, qui et justis novit parcere, etsi
non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote. Qui
igitur omnino confitetur sacerdoti, meliori quam potest
confiteatur.
CAPUT XI.
26.
Privata confessio quando sufficiat.
Publica quando requiratur, et unde ei meritum. Si
peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam
sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris. Nam in resurrectione
filiae principis pauci interfuerunt qui viderent.
Nondum enim erat sepulta, nondum extra
portam civitatis delata, nondum extra domum in notitiam
deportata. Intus resuscitavit, quam intus invenit,
relictis solis Petro et Joanne et Jacobo et patre et
matre puellae [(Luc. VIII, 51)] , in quibus figuraliter continentur
sacerdotes Ecclesiae. Quos autem extra invenit,
animadvertendum est quomodo suscitavit. Flebat
autem turba post filium viduae; flevit Martha et Maria
supplicantes pro fratre, flebat et turba quae Mariam
fuerat secuta, lacrymis Mariae admonita [(Joan. XI,
39)] : in quo docemur publice peccantibus non proprium,
sed Ecclesiae sufficere meritum. Sic itaque
mortuus jaceat, sicque se mortuum ostendat, publice
mortem suam praedicando, publice fructus poenitentiae
ostendendo, ut turba ploret amissum, et defleat
quem dolet mortuum. Istis lacrymis movebitur Dominus,
qui reddet matri unicum filium suum [(Luc.
VII, 12)] . Si minus perseveraverit, si se mortuum per
fructus poenitentiae non declaraverit; tanto plus oportet
addere, unde lacrymas excitet, non solum Marthae,
sed etiam Mariae. Tantum se affligat, tantum se
dolere et se mortuum sentire ostendat, ut audientes
et contemplantes plorando orent veniam, quorum fletum
imitetur Ecclesia. Qui enim multos offendit peccando,
placare multos oportet satisfaciendo: ut Ecclesia
prius offensa per culpam, in conversione flectatur
in misericordiam, orans pro ipso quem defunctum
dolebat, unde Deus flectetur ad veniam, qui prius
adhibuit misericordiam.
CAPUT XII.
27.
Extra Ecclesiam non valet poenitentia.
Laboret itaque poenitens in Ecclesia esse, et
ad Ecclesiae unitatem tendere. Nisi enim unitas Ecclesiae
succurrat, nisi quod deest peccatori, sua opitulatione
compleat, de manibus inimici non eripietur
anima mortui. Credendum est enim, et pietas fidei
expostulat credere, quod omnes eleemosynae totius
Ecclesiae et orationes et opera justitiae et misericordiae
succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem
suam. Ideoque nemo digne poenitere potest,
quem non sustineat unitas Ecclesiae. Ideoque non
petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate Ecclesiae
divisos. Judas enim poenitens ivit ad Pharisaeos,
reliquit Apostolos: nihil invenit auxilii, nisi augmentum
desperationis. Dixerunt enim, Quid ad nos? tu
videris [(Matth. XXVII, 4)]
. Si peccasti, tibi sit: non tibi
succurrimus, non peccata tua charitative suscipimus,
non comportanda promittimus, non qualiter deponas
onus docemus. Quid enim nobis et misericordiae, qui
nec opera sequimur justitiae? Isset ad fratres; isset
ad illos qui oraverant pro socru Petri febricitante [(Marc. I, 30)] ,
qui Chananaeam improbam misericordissime
obtulerant [(Matth. XV, 23)] : interrogasset Petrum
pro se lacrymas effundentem [(Luc. XXII, 62)] :
non fugisset Mariam et Martham, quae vitam Lazaro
impetraverant [(Joan. XI, 1)] ; non turbam plorantem,
quae unicum filium acquisierat viduae [(Luc. VII, 12)] .
Ivit ad divisos; et divisus periit. Hanc unitatem omnis
boni sensit operatricem qui dixit, Vinea fuit pacifico
in ea quae habet populos [(Cant. VIII, 11)]
. Nisi enim in
Ecclesia universali populos se continentes cognosceret,
se vineam non praesumeret. Scit enim et experimento

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.