PL 40, col. 1124
De vera et falsa poenitentia (Auctor incertus (Augustinus Hipponensis)), J. P. M
cognoscit, utpote qui pro omnium salute laboraverat,
se absque auxilio Ecclesiae stare non posse.
Non enim est parvum, cum omne bonum succurrit,
sive in coelo, sive in terra constitutum. Hoc amittens
per excommunicationem, nisi recuperet per sanctae
matris unitatem vel pietatem, quomodo unquam poterit
digne poenitere? Quomodo Deum benevolum poterit
invenire, qui ejus sanctissimam sponsam et matrem
et filiam et sororem non dubitavit offendere, et
ejus auxilium omnino contemnere?
CAPUT XIII.
28.
Qualiter, quamdiu et unde dolendum.
Ex fide poeniteat, credat hanc esse medicinam,
omnes fructus suae poenitentiae parvos habeat,
nunquam sufficiat, semper doleat, semper de Domino
ante quem peccavit erubescat, dolorem cum vita
finiat. Nam si Apostotus etiam peccata per Baptismum
dimissa continue plorat; nobis etiam super fundamentum
Apostolorum positis, quid praeter plorare restat?
quid, nisi semper dolere in vita? Ubi enim dolor finitur,
deficit et poenitentia. Si autem poenitentia finitur,
quid relinquitur de venia? Tamdiu enim gaudeat et
speret de gratia, quandiu sustentatur a poenitentia.
Dixit enim Dominus, Vade, et amplius noli peccare [(Joan. VIII, 11)]
.
Non dixit, ne pecces; sed, nec voluntas
peccandi in te oriatur. Quod quomodo servabitur,
nisi dolor continue in poenitentia custodiatur?
Hinc semper doleat, et de dolore gaudeat, et de
doloris poenitentia, si contigerit, semper doleat. Et
non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non
semper doluisse doleat.
CAPUT XIV.
29.
Quae deflenda et confitenda,
ubi de circumstantiis peccatorum. Qui peccans in uno
fiat omnium reus. Consideret qualitatem criminis, in
loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae,
et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii
multiplici exsecutione. Oportet enim poenitere fornicantem
secundum excellentiam sui status aut officii,
et secundum modum meretricis, et in modo operis
sui, et qualiter turpitudinem suam peregit. Si in loco
sacro, aut cui debuit excellentiam fidei, ut sunt domus
dominorum et aliorum multorum; si in tempore
orationi constituto, aut in festivitate sanctorum,
et in tempore jejunii: consideret quantum perseveraverit,
et defleat quod perseveranter peccaverit,
et quanta victus fuerit impugnatione. Sunt enim qui
non solum non vincuntur sed ultro se offerunt peccato:
nec exspectant tentationem, sed praeveniunt
voluntatem, et pertractant secum quam multiplici
actione vitii delectabiliter peccent. Omnis ista varietas
confitenda est et deflenda; ut cum cognoverit quod
peccatum est multum, cito inveniat Deum propitium.
In cognoscendo augmentum peccati, inveniat se cujus
fuerit aetatis, cujus sapientiae, cujus ordinis, et
statum omnem alterius non peccantis. Immoretur in
singulis istis, et sentiat modum criminis: purgans
lacrymis omnem qualitatem vitii, defleat virtutem
qua interim caruit. Dolendum est enim, et dolore
purgandum, non solum quia peccavit, sed etiam quod
se virtute privavit qua interim caruit. Nam licet
speret se consecuturum veniam, dolere tamen potest
quia non promeruit unde remunerari confidat. Anxietur
et doleat quod modo effugiens de praeteritis
poenam, miser non inde exspectet gloriam: cujus
omne tempus quoniam brevissimum est, debuit decertavisse
ad consequendum praemium. Defleat etiam
quoniam in uno offendens, factus est omnium reus.
Ingratus enim exstitit, qui plenus virtutibus Deum
omnino non timuit. In hoc enim quisque peccator
fit culpabilior, quo est Deo acceptior. Ideo enim
Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit.
Etiam alio modo offendens in uno, reus est omnium: