PL 40, col. 1132

De Antichristo (Auctor incertus (Adso Dervensis)), J. P. Migne

quae quondam inclyta et gloriosa urbs Gentilium et
caput regni Persarum erat, Antichristus nascetur: et
in civitatibus Bethsaida et Corozaim nutriri et conversari
dicitur. Quibus civitatibus Dominus in Evangelio
imprecatur, dicens: Vae tibi Bethsaida! vae tibi
Corozaim [(Luc. X, 13)]
! Habebit autem Antichristus
magos, maleficos, divinos, incantatores, qui eum diabolo
inspirante nutrient, et docebunt, et imbuent
omni iniquitate, et falsitate, et nefaria arte: et maligni
spiritus erunt duces ejus, et socii semper, et
comites indivisi.
Deinde Jerosolymam veniens, omnes christianos
quos ad se non poterit convertere, per varia tormenta
jugulabit, et suam sedem in templo sancto ponet.
Templum etiam destructum, quod Salomon Deo paravit,
tunc aedificabit, in statu suo restaurabit, et
circumcidet se, et filium Dei omnipotentis se esse
mentietur. Reges autem et principes primum ad se
convertet; deinde, per illos, caeteros populos. Loca
vero per quae Christus Dominus ambulavit, prius
destruet; deinde per universum mundum nuntios et
praedicatores suos mittet. Praedicatio autem ejus et
potestas tenebit a mari usque ad mare, ab Oriente usque
ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Septentrionem.
Faciet quoque signa multa, magna, mirabilia
et inaudita: arbores scilicet subito florere et arescere,
mare turbari et subito tranquillari, naturas in diversas
figuras mutari, agitari aera ventis et multimodis
commotionibus, et caetera innumerabilia et stupenda,
mortuos scilicet in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam
electi
[(Matth. XXIV, 24)]
. Nam quando tanta ac talia
signa viderint, etiam illi qui perfecti et electi Dei sunt,
dubitabunt utrum ipse sit Christus qui in fine mundi
venturus est secundum Scripturas, an non. Haec
autem omnia miracula omnibus modis falsa erunt per
incantationes diabolicas, sed peccatoribus et incredulis
videbuntur esse vera.
Excitabit vero persecutionem sub omni coelo super
Christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra
fideles tribus modis; hoc est, terrore, muneribus, et
miraculis. Dabit credentibus in se abundantiam auri
et argenti. Quos vero non poterit decipere muneribus,
superabit terrore: et quos terrore non poterit
vincere, signis et miraculis tentabit seducere. Quos
autem nec signis poterit illudere, in conspectu omnium
miserabili morte tentabit necare. Tunc erit tribulatio,
qualis non fuit ex tempore quo gentes coeperunt, usque
ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugiant
in montibus; et qui supra tectum, non descendant in
domum, ut tollant aliquid ex ea [(Ibid., 17)] . Tunc
omnis christianus qui inventus fuerit, aut Deum negabit,
aut sive per ferrum, sive per ignem fornacis,
sive per serpentes, sive per bestias, sive per aliud
quodlibet genus tormenti interire jubebit, si in fide
permanserit. Haec autem tam terribilis, et timenda
tribulatio, tribus annis manebit in toto et dimidium.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.