PL 40, col. 1133

De Antichristo (Auctor incertus (Adso Dervensis)), J. P. Migne

Tunc breviabuntur dies illi propter electos: nam nisi
Dominus breviasset dies, non fieret salva omnis caro.
Tempus quidem quando Antichristus veniat, vel
quando dies judicii apparere incipiat, Paulus in Epistola
ad Thessalonicenses dicens, Rogamus vos per adventum
Domini nostri Jesu Christi, manifestat eo loco ubi
ait: Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus
fuerit homo peccati, filius perditionis [(II Thess. II, 1, 3)]
,
etc. Scimus enim quoniam post regnum Graecorum,
sive etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque
suo tempore magna gloria viguit, et maxima
potentia floruit, ad ultimum quoque post caetera regna
regnum Romanorum coepit, quod fortissimum
omnium regnorum superiorum fuit, et omnia regna
terrarum sub dominatione sua habuit, omnesque populorum
nationes Romanis subjacuerunt, et eis sub
tributo servierunt. Inde ergo dicit apostolus Paulus,
Antichristum non antea in mundum esse venturum, nisi venerit primum discessio;
hoc est, nisi discesserint
omnia regna a Romano imperio, cui prius subdita
erant. Hoc autem tempus nondum advenit; quia licet
videamus Romanum imperium ex maxima parte jam
destructum, tamen quamdiu reges Francorum duraverint,
qui Romanum imperium tenere debent, Romani
dignitas ex toto non peribit; quia in regibus
suis stabit. Quidam vero doctores nostri dicunt, quod
unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex
integro tenebit, qui in novissimo tempore erit, et ipse
erit maximus, et omnium regum ultimus: qui postquam
regnum suum feliciter gubernaverit, ad ultimum
Jerosolymam veniet, et in monte Oliveti sceptrum
et coronam suam deponet (hic erit finis et
consummatio Romanorum Christianorumque imperii):
statimque, secundum sententiam praedictam apostoli
Pauli, Antichristum dicunt adfuturum.
Et tunc quidem revelabitur homo peccati, Antichristus
videlicet; qui licet sit homo, fons tamen erit
omnium peccatorum: et filius perditionis, hoc est,
filius diaboli; quia per omnia adimplebit voluntatem
suam, quia plenitudo diabolicae potestatis et totius
mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo
erunt omnes thesauri malitiae et iniquitatis absconditi: qui adversatur,
id est, contrarius est Christo
omnibusque membris ejus: et extollitur, id est, in superbiam
erigitur: super omne quod dicitur Deus [(II Thes.
II, 4)]
, id est, super omnes deos Gentilium, Apollinem,
Jovem, Mercurium, quos Pagani deos existimant.
Super omnes istos deos extollitur Antichristus,
quia majorem et fortiorem se faciet illis omnibus. Et
non solum supra illos, sed etiam supra omne quod colitur,
id est, supra sanctam Trinitatem, quae sola colenda
et adoranda est ab omni creatura, ita se extollet, ut in templo sedeat, ostendens se tanquam sit Deus.
Nam,
sicut supra diximus, in civitate Babyloniae natus, Jerosolymam
veniens circumcidet se, dicens Judaeis:
Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem
vestram veni, ut qui dispersi estis congregem et defendam.
Tunc confluent ad eum omnes Judaei: existimantes
Deum suscipere, sed suscipient diabolum.
Sive etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id
est in sancta Ecclesia, omnes Christianos cupiens facere
martyres: et elevabitur et magnificabitur:

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.