PL 40, col. 1134

De Antichristo (Auctor incertus (Adso Dervensis)), J. P. Migne

quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus,
qui est rex super omnes filios superbiae. Subito autem
et improvise Antichristus veniet, et totum simul humanum
genus suo errore decipiet et perdet.
Ante ejus exortum duo prophetae mittentur in mundum,
Enoch scilicet et Elias, qui contra impium Antichristum
fideles Dei divinis armis praemumient, et
instruent eos, et confortabunt et praeparabunt electos
ad bellum, docentes et praedicantes tribus annis et
dimidium. Filios autem Israel, quicumque eo tempore
fuerint inventi, hi duo maximi prophetae et doctores
ad fidei gratiam convertent, et a pressura tanti turbinis
in parte electorum insuperabiles reddent. Tunc implebitur
quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum
Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient [(Rom. IX, 27)]
.
Postquam autem per tres annos et dimidium
praedicaverint, mox incipient excandescere
Antichristi persecutiones, et contra eos primum Antichristus
sua arma arripiet, eosque interficiet, sicut in
Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium
suum, bestia descendet de abysso, et faciet adversus
eos bellum, et interficiet illos [(Apoc. XI, 7)]
. Postquam
ergo isti duo interfecti fuerint, inde caeteros
fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut
apostatas reddet. Et quicumque in eum crediderint,
signum characteris ejus in fronte accipient.
Sed quia de principio ejus diximus, quem finem
habebit dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius,
totius malitiae artifex pessimus, cum per tres annos
et dimidium, sicut praedictum est, magna persecutione
totum mundum vexaverit, et omnem populum
Dei variis poenis cruciaverit, postquam Eliam et Enoch
interfecerit, et caeteros in fide permanentes martyrio
coronaverit; ad ultimum veniet ira Dei super illum,
sicut beatus Paulus scripsit, dicens: Quem Dominus
Jesus Christus interficiet spiritu oris sui [(II Thess. II, 8)]
;
sive Dominus Jesus potentia suae visionis illum,
sive archangelus Michael per virtutem Domini nostri
Jesu Christi occidet, non per virtutem cujuslibet
angeli vel archangeli. Tradunt autem doctores, quod
in monte Oliveti occidetur Antichristus, unde Dominus
ascendit ad coelos. Debetis autem scire quia
postquam fuerit Antichristus occisus, non statim erit
dies judicii, nec statim veniet Dominus ad judicium;
sed exspectabit Dominus quosdam, sicut ex libro Danielis
intelleximus, qui seducti sunt, ut ad poenitentiam
revertantur. Postquam vero poenitentiam expleverint
; quantum temporis sit quousque Dominus veniat,
nemo est qui sciat, sed in dispositione Dei manet:
quia ea hora saeculum judicabit, qua ante saecula judicandum
esse praefixit.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.