PL 40, col. 1139

Expositio cantici Magnificat (Auctor incertus), J. P. Migne

Deus potestate qua universae creaturae suae dominatur,
Dominus omnium est; sed pietate qua quosdam
tantum, et non omnes, ad vitam reparat, Salvator
omnium non est. Nam dominatio ejus ad omnes
aequaliter respicit; bonitas vero ad quosdam tantum.
Ergo beata Virgo qu a singulariter se electam videbat,
quia singulariter gratiam acceperat, quasi privilegio
quodam electionis divinae confirmata, fiducialiter
ipsum quem pro salute mundi filium conceperat,
suum etiam cum laetitia et exsultatione Salvatorem vocat.
Quia respexit humilitatem ancillae suae [(Luc. I, 48)]
.
Haec est causa exsultationis suae, quia respexit humilitatem
ancillae suae: ac si dicat, Quia de ejus gratia
exsulto, ideo ab ipso est quod exsulto: et quia ejus
dona propter ipsum diligo, ideo in ipso exsulto. Respectus
Dei tribus modis accipi solet; videlicet secundum
cognitionem, secundum gratiam, secundum
judicium. De primo Apostolus, Omnia nuda et aperta
sunt oculis ejus [(Hebr. IV, 13)]
. Sed per gratiam Deus
non omnes respicit: quia, Oculi Domini super justos [(Psal. XXXIII, 16)]
,
etc. De tertio in fine dicetur, Nescio
vos [(Matth. VII, 23)]
. Oculi Domini bonos et malos
contemplantur. Videre Deo per cognitionem, est
nihil eorum quae sunt ignorare: videre per gratiam, dona
misericordiae impendere: videre per judicium, unum
quemque secundum opera sua vel ad gloriam vel ad
poenam destinare. Respicere plus est quam videre.
Respicere per gratiam, est prius abjectos et derelictos
visitare. Cum bona placatus per misericordiam
subtracta restituit, rursum per respectum gratiae
ad eum se convertit. Bene ergo Maria solam in
humilitatem Dominum respexisse testatur, quia divinitatis
propitiationem, quam humana natura in
primis parentibus per superbiam perdidit, in Maria
per humilitatem recuperavit. Nam quia in ea Verbum
Patris corporis substantiam quam sibi uniret assumpsit,
quasi ad eam quam prius abjecerat naturam
sublimandam per misericordiam respexit. Quia se
humilitatis quod erat ancillam cogitavit, ideo quod
non erat, sublimitatis mater esse meruit: quia humilitatem
ostendit servitutis. Servitus quatuor modis
variatur. Secundum conditionem servitus, qua omnia
divinae servituti debent esse obnoxia: quia opus factori
suo hoc ex conditione sua debet, quod ejus dispositioni
obtemperet, et instituta sequatur; ut sicut
ab ipso factum est, ita non nisi ab ipso et secundum
ipsum incedat. Secundum necessitatem Deo servire
dicuntur pravae voluntates, quae cum ejus jussionibus
contraire nitantur, per ineffabilem tamen ejus dispositionem
arctantur, ut nil sine ejus nutu ad effectum
perducere queant: serviunt nolentes ejus dispositioni,
qui volentes subjecti non sunt ipsius praecepto.
Servitus cum timore, est quando divina praecepta
non ex dilectione implemus, sed ex formidine. Quarta
servitus est, quando voluntarie ejus jussionibus obtemperamus,
quia ipsum qui jubet diligimus, nec
aliud in nostra servitute, extra ipsum, commodum
quaerimus, quam ut secundum ipsum ambulantes, ad
ipsum pervenire valeamus. Servitutem secundum
conditionem parentes nostri in paradiso Conditori
exhibere noluerunt, quando in superbiam elati despexerunt
esse sub illo, ad quod fuerant conditi; et
voluerunt perversi esse in majestate consimiles,
qui non erant in natura aequales. Eva per superbiam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.