PL 40, col. 1140

Expositio cantici Magnificat (Auctor incertus), J. P. Migne

creaturam Dei se esse et opus Dei non considerans,
Deo parificari voluit; Maria autem suo factori
humiliter se subdens ancillam se nominavit: et idcirco
illa abjecta, et haec electa est. Superbam despexit,
et humilem respexit: id quod superba perdidit,
humilis recepit. Ideo ait, Respexit humilitatem
ancillae suae. Sed servi Dei aliquando cum etiam humilitatem
habent, humiliationem non habent; nunquam
vero humiliationem sine humilitate. Humilitatem
sine humiliatione habent, qui licet coram hominibus
foris despicabiles non appareant, intus tamen
humilitatis meritum coram Deo inviolatum conservant.
Ergo Maria quae apud Deum humilis erat, et
apud homines propter Deum abjecta, in utroque se
esse respectam testatur: quia et ejus humilitas apud
Deum acceptabilis fuit, et ejus humiliatio apud homines
in gloriam commutata. Unde sequitur: Ex hoc
beatam me dicent omnes generationes. Usque ad illud
apud homines opprobrium sterilitatis portaverat:
quia integritatem virginitatis thoro maritali praeponebat.
Sed unde in priori generatione carnali quasi
maledictionis sententiam sustinuit, inde nunc ab
omni generatione mortali benedictionem collaudabiliter
recepit: quia ab omni generatione pro fructu
fecunditatis meae beata vocor.
Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen
ejus [(Luc. I, 49)]
. Magnum fuit, ut virgo sine virili
semine filium conciperet. Magnum fuit, ut Dei
Patris Verbum carne sua indutum utero gestaret.
Magnum fuit, ut dum se ancillam confessa esset, mater
fieret sui plasmatoris. Qui potens est. Quia credi
potest ejus potentia, potentem confessa est: sed
quanta aut qualis comprehendi non potest. Confessa
est potentiam, discutere non praesumpsit; quia sciri
non convenit quanta est, quia infinita est. Omne
quod praevidit se facturum, facit; nec aliquid quod
non praevidit fieri non dubium, sed fieri necesse est.
Maria non ait, in se; aut, in me; aut, per me fecit
magna: sed inquit, mihi. Quod enim in ea ad omnium
salutem factum est, hoc privilegio dilectionis ad
ejus gloriam singulariter est ordinatum. Et ideo dixit, magna:
quia mysterium incarnationis Verbi super
omnia constat esse ineffabile. Nihil enim unquam
magis mirum factum est, quam ut Deus fieret homo,
et natura incomprehensibilis corporis substantiam
sibi sic uniret, ut nec minus in ea esset, quia in se
erat immensa; nec minor in se existeret, quia in illa
fuit creata. Haec ergo sunt magna. Et ideo sanctum
nomen ejus. Quid est nomen ejus? Fama ejus. Nomen
ejus, cognitio ejus: fides, nomen ejus. Hoc nomen
sanctum est cum sanctis; cum sanctis gloriatur,
a sanctis benedicitur, a perversis blasphematur: quia
dum Verbum in carne nascitur, gloria Dei per Verbum
in hominibus declaratur.
Et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus
eum [(Ibid., 50)]
. Mariae, inquam, fecit, non tamen
singulariter, sed uni excellenter: verumtamen omnibus
timentibus. Nemo a gratia excluditur. Potentiam
fecit in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui. [(Ibid., 51)]
.
Haec illa misericordia, quam timentibus se
exhibuit Deus: quia Verbum suum per assumptam
carnem in hunc mundum misit, ut per ipsum aereas
potestates potenti virtute debellaret, et genus humanum
ab earum potestate redimeret. Ipsi enim superbi
sunt, quos dispersit Deus, ejiciens eos foras a cordibus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.