PL 40, col. 1142
Expositio cantici Magnificat (Auctor incertus), J. P. Migne · De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne
autem illud est quod sequitur, Esurientes implevit
bonis, et divites dimisit inanes [(Luc. I, 53)]
? Esurientes
vocat eos qui se vero bono indigere cognoscunt: divites
intelligere vult qui superbi sunt,
et se prae aliis in donis gratiarum abundare existimant.
Ergo sicut humiles modica de se sentiendo
majorem gratiam merentur accipere: ita superbi
de se praesumendo etiam ea quae accepere amittunt.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiae
suae [(Ibid., 54)]
. Suscepit, sicut medicus aegrotum, Israel puerum suum:
id est, humilem et innocentem
suscepit, ut sanaret infirmum, et redimeret
captivum; ut justificaret impium, et salvaret justum. Suscepit Israel,
non quem invenit Israel, sed
ut faceret Israel: recordatus misericordiae suae, quam
olim promisit, sed diu distulerat: Sicut locutus est ad
patres nostros (vel, patribus nostris), Abraham et semini
ejus in saecula [(Ibid., 55)]
. Misericors in promittendo;
verax in exhibendo: quia sine debito promisit,
et sine dolo exhibuit. Sicut locutus est ad patres
nostros, Abraham et semini ejus in saecula.
Nota super illud, Exsultavit spiritus meus in Deo
salutari meo: quidam neque a Deo exsultant, neque in
Deo. Nam qui in carnis voluptate exsultant, aut qui
exsultant cum male fecerint [(Prov. II, 14)] , isti nec
in Deo, nec a Deo exsultant, et malum est unde
exsultant. Et quia de malo ad malum exsultant, et
suum gaudium in malignitate constituunt; ideo minime
in Deo exsultant. Sunt alii qui acceptis gratiae
donis abutuntur, et ea quae propter salutem animae
data sunt, ad carnis usum et gaudia saeculi convertunt:
acceptis enim donis gaudent, quia neque in
Deo neque propter Deum diligunt quod a Deo acceperunt.
Qui autem gratia accepta ad amorem Dei
idipsum convertunt quod ab ipso acceperunt, isti
profecto et a Deo et in Deo exsultare probantur. E
contra ergo ut suum gaudium solidum esse monstraret,
illud neque a vanitate exortum, neque ad
vanitatem conversum esse, se Dei dona diligere, in
Deo, et pro respectu gratiae qua praeventa erat in
Salvatore exsultare perhibuit, dicens: Exsultavit
spiritus meus in Deo salutari meo.
occupare, quae sola meruit Deum et hominem
paritura suscipere, facta thronus Dei et aula regis
aeterni, secundum quod tu nos docuisti per sanctos
Patriarchas tuos, Prophetas et Apostolos, figuris
et sermonibus: quibus credidimus, et certi sumus;
quia nunquam fefellisti, qui nec falli nec fallere novisti,
ostendens Filium tuum coaeternum tibi et consubstantialem
incarnandum, et incarnatum per virginis
uterum, de quo carnem assumpsit qui corporalia
cuncta tecum creavit, auctor a ministratrice, et
Deus ab homine factus homo; ab ea naturam sumens,
non originem, sanctificante Spiritu sancto
tuo in ea uterum humanum, et purificante atque
mundante ad conceptionem Filii tui, cujus dignitatis
et gratiae effectum nec cor concipere, nec lingua