PL 40, col. 1144

De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne

Sunt etiam
quaedam, quae quamvis commemorari ex toto omissa
sint, vera tamen ratione creduntur, ad quod ipsa convenientia
rei quemadmodum dux et praevia creditur.
Nihil enim de Melchisedech sacerdotis Dei excelsi justitia
loquitur, cum ipsa praecessisse tantae laudis merita
cognoscatur. Nihil de Enoch et Eliae, postquam
rapti sunt, vitae felicitate commendat, cunctis liquido
scientibus eos beate vivere, quos Dominus hinc et in
futurum servandos voluit rapere. Quid ergo de Mariae
morte, quid de ejus assumptione dicendum est, unde
divina Scriptura nihil commendat; nisi quaerendum
ratione quid consentiat veritati; fiatque ipsa veritas
auctoritas, sine qua necesse est nec valeat auctoritas?
Memores enim conditionis humanae, mortem
illam subiisse temporalem dicere non metuimus,
quam idem certe ejus Filius, qui et Deus et homo
est, lege sortis humanae sustinuit: et hoc quia homo
de ejus susceptus et profusus est utero.
CAPUT III. An deceat beatae Mariae corpus in pulverem resolutum esse. Non sequitur ex Adae maledicto.
Sed si dicimus eam mortis teneri vinculis, et resolutam
in communem putredinem, vermem ac cinerem:
librandum est, si hoc conveniat tantae sanctitati, tantae
aulae Dei praerogativae. Scimus enim dictum primo
parenti, Quia pulvis es, et in pulverem ibis [(Gen. III,
19)]
. Quod si de morte dicitur, generalis est sententia;
si de resolutione in pulverem, hanc conditionem
Christi caro evasit de carne Mariae sumpta, quae corruptionem
non sustinuit. De hoc enim scriptum est
per David prophetam dicentem, Quoniam non derelinques
animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum
videre corruptionem [(Psal. XV, 10)]
. De quo autem sancto
dictum sit, archangelus prodidit, qui ad Mariam
ait, Et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius
Dei [(Luc. I, 35)]
. Vere sanctum, et sanctum sanctorum:
unde et illa Sancta sanctorum dicuntur, quae
illa servabant quibus ille figurabatur, qui veraciter
solus Sanctus sanctorum dicitur. Hic enim est de quo
idem archangelus Gabriel Danieli loquitur inter caetera
quae futura ostendit dicens, Et impleatur visio et prophetia,
et ungatur Sanctus sanctorum [(Dan. IX, 24)]
. Hic
enim Sanctus corruptionem non vidit, qui tertia die
cum triumpho de inferis rediens resurrexit. Caro ejus
quae de Maria sumpta est, etsi mortua est ex infirmitate,
revixit ex Dei virtute. Sed hoc ille, qui quando
voluit mori, quando voluit resurgere, potuit. Excipitur
ergo ab illa generali sententia de virgine sumpta
natura. Quod si non Mariae congruit, congruit tamen
filio quem genuit.
CAPUT IV. Maria ab Evae maledicto libera.
Post
haec quae Adae dicta sunt, de quibus excipitur Mariae
Filius; contuenda sunt quae etiam Evae dicta sunt, si
cunctis feminis sint generalia, et si in aliquo excipiatur
Maria. Scriptum quippe est, Mulieri quoque dixit
Deus, Multiplicabo aerumnas tuas et conceptus tuos. In
dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur
tui [(Gen. III, 16)]
. Aerumnam Maria sustinuit,
cujus animam gladius passionis Christi pertransivit [(Luc. II, 35)] :
sed conceptus non multiplicavit,
nec sub viri, id est, mariti potestate deguit, quae
integerrimis visceribus de Spiritu sancto Christum suscepit,
et virginitatis integritate manente virgo permansit.
Quem quia sine peccati colluvione, et sine
virilis admixtionis detrimento suscepit, sine dolore
genuit, et sine integritatis violatione, pudore virginitatis
integra permansit. Hoc enim potuit efficere de
matre, quia sic Deus elegit nasci de homine. Maria
ergo etsi communicat aerumnis Evae, non communicat
parturiendo cum dolore. Promeruit enim hoc singularis
sanctitas ejus et singularis gratia, qua susceptione
Dei singulariter aestimata est digna. Non immerito
ergo excipitur a quibusdam generalibus vera

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.