PL 40, col. 1145
De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne
aestimatione, quam tanta servat gratia et attollit dignitatis
praerogativa. Quantum enim Christi potestas
possit, mundi ostendit universitas; quantum gratia,
Mariae monstrat integritas: quae sicut diversa est a
natura, ita diversa est ab usu. Quid ergo si in tanta
diversitate eam dicimus humanae sortis mortem subiisse,
nec tamen ejus vinculis retineri, per quam Deus
voluit nasci, et carnis substantia communicare, numquid
impium erit? Scimus enim Jesum omnia posse,
qui de se ipso ait, Data est mihi omnis potestas in coelo
et in terra [(Matth. XXVIII, 18)]
.
CAPUT V. Matrem Christus in hoc honorasse credendus est. Quippe suam ipsius naturam. Unitas gratiae cum Christo. Unitas Mariae specialis cum Christo.
Si ergo
voluit integram matrem virginitatis servare pudore,
cur non velit incorruptam a putredinis servare fetore?
Dicat qui cognovit sensum Domini, et qui consiliarius
ejus fuit, Numquid non pertinet ad benignitatem Domini,
matris servare honorem, qui legem non solvere
venerat, sed adimplere [(Id. V, 17)] ? Lex enim sicut
honorem matris praecipit, ita inhonorationem damnat.
Qui enim in vita prae caeteris illam gratia sui conceptus
honoravit, pium est credere singulari salvatione eam
in morte et speciali gratia honorasse. Potuit enim eam
a putredine et pulvere alienam facere, qui ex ea nascens
potuit virginem relinquere. Putredo namque et
vermis humanae est opprobrium conditionis, a quo
opprobrio cum Jesus sit alienus, natura Mariae excipitur,
quam Jesus de ea suscepisse probatur. Caro
enim Jesu caro est Mariae, et multo specialius quam
Joseph Judae caeterorumque fratrum ejus, quibus dicebat, Frater enim et caro nostra est
[(Gen. XXXVII, 27)]
.
Caro enim Christi, quamvis gloria resurrectionis fuerit
magnificata, et potenti super omnes coelos ascensione
glorificata, eadem tamen carnis mansit et manet
natura, quae suscepta est de Maria. Ipse enim est qui
conceptus, et genitus, atque a mortuis suscitatus est
per gloriam Patris: sicut profecto ipse testatur post
resurrectionem, quando Apostolis dicit, Videte manus
meas et pedes meos, quia ipse ego sum [(Luc. XXIV, 39)]
.
Quid enim est, ipse ego sum; nisi quia alter non sum,
quam qui tunc eram quando passus sum? hoc siquidem
cognoscere potestis, qui in manibus et pedibus
clavorum vulnera cognoscitis. Ipse ergo idemque coelos
ascendit, et carnem quam de matre suscepit, super
astra transvexit: honorans omnem humanam naturam,
et multo magis maternam. Si igitur natura
matris est filius, conveniens est ut sit et filii mater,
non quantum pertinet ad aequam administrationem,
sed quantum pertinet ad eamdem reciprocam substantiam:
ut homo de homine, caro de carne, mater
a filio, filius a matre, non ad unitatem personae, sed
ad unitatem corporalis naturae et substantiae. Si enim
unitatem potest facere gratia sine proprietate specialis
naturae; quanto magis ubi gratiae unitas, et corporis
est specialis nativitas? Unitas namque gratiae est, ut
discipulorum in Christo, de quibus ipse dixit, Pater
sancte, serva eos in nomine tuo: quos dedisti mihi, volo
ut sint unum sicut et nos. Et iterum de omnibus justis, Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri
sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint
sicut et tu Pater in me, et ego in te:
hoc est, ut ipsi
sint per gratiam, quod nos sumus per divinitatis naturam.
Haec quippe gratiae unitas, quae cunctis in Christum
credentibus servatur, si Mariae etiam minus sapientium
aestimatione non tollitur: quanto magis cum
gratiae unitate ipsa specialitas naturae unum efficit matrem
et filium, filium et matrem? Videndum est etiam
quid de his quos secum per gratiam unum esse voluit,
consequenter adjunxit. Ait enim, Pater sancte, quos
dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum;
ut videant claritatem meam quam dedisti mihi [(Joan.
XVII, 11, 20, etc.)]
. O magnam et inaestimabilem bonitatem
Dei, qui habere secum suos in gloria vult,
ut sua claritate fruantur, qui hic sua fide juncti, unum
cum eo esse digni judicantur! Si igitur eos secum habere
vult, ac per hoc potest qui omnia potest; quid