PL 40, col. 1147

De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne · De visitatione infirmorum (Auctor incertus), J. P. Migne

ut omnino non nutabunda, sed certa de filii potestate,
tanquam de Dei vera virtute, deficiente in nuptiis
vino dixerit, Vinum non habent [(Joan. II, 3)]
: sciens
plane hoc illum potuisse, quod eum mox contigit divino
miraculo complevisse. Ecce igitur Maria fide et
opere Christi ministratrix, et devota usque ad ejus
mortem secutrix, non plus gressu quam imitationis,
ut credendum est, affectu: si ibi non fuerit, ubi
Christus ministros suos vult esse; ubi ergo erit? Et
si ibi, numquid aequali gratia? Et si aequali gratia, ubi
aequa Dei censura, qui unicuique reddit secundum
sua merita? Si ergo merito Mariae viventi prae omnibus
donata est gratia, mortuae erit minuenda? Absit:
quia si omnium sanctorum mors est pretiosa, Mariae
sane est pretiosissima: quam tanta comitata est gratia,
ut mater Dei dicatur, et sit.
CAPUT VIII. Mariam sine corruptione servare potuit Christus. Voluit, quia et decuit.
Consideratis igitur
his universis, et vera ratione, confitendum censeo,
Mariam in Christo, et apud Christum esse; in Christo,
quia in ipso vivimus, movemur et sumus; apud
Christum gloriose ad aeternitatis gaudia assumptam,
benignitate Christi honoratius susceptam caeteris, quam
hic gratia honoravit prae caeteris; atque ad communem
humilitatem non esse adductam post mortem,
putredinis videlicet et vermis et pulveris, quae suum
et omnium genuit Salvatorem: in cujus si potestate
est, sanctorum de capite capillum non perire, est et
illam anima et corpore integram posse servare. De
cujus potestate si nullus dubitet ecclesiasticorum, quin
possit matrem sine corruptione in perpetuum servare;
cur dubitandum est voluisse, quod attinet ad
tantae benignitatis gratiam? Si elegit divina voluntas
sola gratia inter crepitantes vehementium ignium
flammas non solum corpora puerorum servare illaesa,
verum etiam ipsa vestimenta servare inusta; cur abnuat
in matre propria, quod elegit in veste aliena?
Jonam servare in ventre ceti praeter naturalem usum
voluit incorruptum sola misericordia [(Jon. II, 1)] . Mariam
incorruptam praeter naturam non servabit gratia?
Servatus est Daniel ab intemperatissima fame leonum [(Dan. VI, 22)] ,
non servanda est Maria tantis donata meritis
dignitatum? Haec cuncta quae diximus, quia naturam
servantia non cognoscimus: in Mariae integritate plus

Visitationis gratia nepoti meo charissimo
morienti extremum vale dicturus, hesterna die processi:
sed tactus dolore cordis intrinsecus, non sine
quantulacumque oculorum humectatione vix verbum
in aliquod tandem ora singultuosa resolvi, unde nec
digna me, nec digna se satis proferre potui. Si enim
(quod omnium est) animus dolore non minimo affectus
verba attentaret, ipsa verborum attentatio lacrymarum
esset augmentatio. Parcebam itaque verbis,
ut parcerem lacrymis. Non consolatorias siquidem
effundere lacrymas, effeminatum est: porro nullas
(cum gaudere cum gaudentibus, flere cum flentibus
jubeamur), et inobedientia et inhumanitas est. Et
lacrymatus est Jesus. Plorabo igitur, mi nepos dulcissime,
ne sim inobediens et inhumanus, sive non
imitator mei Jesu: temperabo quoque a lacrymis, ne
nimis videar effeminatus.
CAPUT II. Ad aeternam vitam poenitentia disponit. Christus ducit, Deus hic exceptus excipit vementem.
Tu
quoque viam universae carnis, nepos amantissime,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.