PL 40, col. 1148

De assumptione B. Mariae Virginis (Auctor incertus), J. P. Migne · De visitatione infirmorum (Auctor incertus), J. P. Migne

potuisse gratiam quam naturam non dubitamus. Divinitatis
enim opera sunt quae dicimus; et ideo possibilia,
quia sunt ab omnipotenti. Christus autem Dei Virtus
est et Dei Sapientia, cujus sunt omnia quae Patris,
omnia sunt quae sunt velle; velle autem omnia quae
sunt justa et digna. Ac per hoc videtur digne laetari
Maria laetitia inenarrabili anima et corpore, in proprio
filio, cum filio proprio, per filium proprium, nec
ullam sequi debere corruptionis aerumnam, quam
nulla secuta est tantum filium pariendo integritatis
corruptio: ut sit semper incorrupta, quam tanta perfudit
gratia; sit integriter vivens quae omnium integram
perfectamque genuit vitam; sit cum illo quem
in suo gessit utero, sit apud illum illa quae genuit,
fovit et aluit illum Maria Dei genitrix, Dei nutrix, Dei
ministratrix, et Dei secutrix: de qua, ut jam dixi,
quia aliter sentire non audeo, aliter dicere non praesumo.
CAPUT IX. Quo animo praedicta asseruerit auctor.
Suscipiat igitur hunc sensum fraterna Charitas vestra,
secundum quod Spiritus Christi inspiravit.
Ostensa sunt ex parte, quae taliter me hortata sunt
dicere. Si quis autem refragari his elegerit, cum dicere
non velit, haec non posse Christum: proferat
quare non conveniat velle, ac per hoc non esse. Et
si se veraciter consilium Dei de his nosse manifestaverit,
incipiam ei credere, de quibus aliter non praesumpsi
sentire: miraborque illum altitudinem consilii
divini investigasse, quam me cum Apostolo digna
reverentia videor debere admirari, dicens: O altitudo
divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia
sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus [(Rom. XI,
33)]
! Et quia, secundum eumdem apostolum, ex parte
cognoscimus, et ex parte prophetamus [(I Cor. XIII,
9)] : dixi de his, etsi non quantum est, tamen quemadmodum
me dicere debuisse credidi. Si ergo vera
sunt quae scripsi; tibi gratias ago, Christe, quia de
sancta Virgine matre tua nisi quod pium est ac dignum
visum sentire non potui. Si ergo dixi ut debui,
approba, Christe, obsecro, tu et tui: sin autem ut
non debui, ignosce tu et tui? Qui cum Deo Patre et
Spiritu sancto vivis et regnas per omnia saecula saeculorum.
Amen.

ingredi festinas: quo visurus es parentes tuos, Patriarchas
sanctos, omnium etiam summam beatitudinem.
Ad tanti igitur itineris, ne deficias in via, subsidium
grande viaticum tibi est necessarium. In muro
civitatis supernae apponendus es lapis vivus, in cujus
aedificio non auditur strepitus aut malleus. Hic perferendus
est strepitus, hic adjiciendus est lapidi malleus,
hic conterendum est totum lapidis quadrandi
supervacaneum. Strepitus sit peccatorum tuorum recordatio,
super quibus perstrepat in aure sacerdotis
humillima tua confessio, juxta illud, Confitemini alterutrum
peccata vestra [(Jacobi V, 16)]
. Malleus sit poenitentia
cordis plus quam pectoris percussio: quae
utraque, dum adhuc aliquantulum in hac vita praevales,
ita modificentur, ne in aedificii Dei appositione
necessaria habeantur. Nam quo vadis? Ad vitam.
Per quam viam? Audi Dominum dicentem, Ego sum
via, veritas et vita [(Joan. XIV, 6)]
. Non potes errare,
Christus via est; non potes falli, Christus veritas
est; non potes non vivere, Christus vita est: per Christum
viam vades ad Christum veram vitam. Christus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.