PL 40, col. 194
De fide et symbolo (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
enim quaedam ejusdem rationalis, qua carent bestiae,
spiritus dicitur: principale nostrum spiritus est;
deinde vita qua conjungimur corpori, anima dicitur;
postremo ipsum corpus quoniam visibile est, ultimum
nostrum est. Haec autem omnis creatura ingemiscit et
parturit usque nunc [(Rom. VIII, 22)] : dedit tamen primi
tias spiritus, quia credidit Deo, et bonae jam voluntatis
est. Hic spiritus etiam vocatur meus, de quo dicit Apostolus, Mente servio legi Dei
[(Rom. VII, 25)]
. Qui item
alio loco dicit, Testis est enim mihi Deus, cui servio in
spiritu meo [(Id. I, 9)]
. Anima vero cum carnalia bona
adhuc appetit, caro nominatur. Pars enim ejus quaedam
resistit spiritui, non natura, sed consuetudine
peccatorum. Unde dicitur, Mente servio legi Dei, carne
autem legi peccati. Quae consuetudo in naturam versa est
secundum generationem mortalem peccato primi hominis.
Ideoque scriptum est, Et nos aliquando fuimus naturaliter
filii irae [(Ephes. II, 3)]
, id est vindictae, per
quam factum est ut serviamus legi peccati. Est autem
animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur,
et cum sequitur sequentem Deum. Ideo animalis homo
non percipit quae sunt Spiritus Dei [(I Cor. II, 14)]
. Sed
non tam cito anima subjugatur spiritui ad bonam operationem,
quam cito spiritus Deo ad veram fidem et
bonam voluntatem: sed aliquando tardius ejus impetus,
quo in carnalia et temporalia defluit, refrenatur.
Sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem
naturae suae dominante spiritu, quod sibi caput
est, cui ejus capiti caput est Christus, non est desperandum
etiam corpus restitui naturae propriae: sed
utique non tam cito quam anima, sicut neque anima
tam cito quam spiritus; sed tempore opportuno in
novissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti, et
nos immutabimur. Et ideo credimus et carnis resurrectionem;
non tantum quia reparatur anima, quae
nunc propter carnales affectiones caro nominatur;
sed haec etiam visibilis caro quae naturaliter est caro,
cujus nomen anima non propter naturam, sed propter
affectiones carnales accepit: haec ergo visibilis,
quae proprie dicitur caro, sine dubitatione credenda
est resurgere. Videtur enim Paulus apostolus eam
tanquam digito ostendere, cum dicit, Oportet corruptibile
hoc induere incorruptionem. Cum enim dicit, hoc,
in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile
est, id potest digito ostendi: quoniam posset
etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis morum
ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem [(Id. XV, 52 et 53)]
,
cum legitur, eadem significatur
visibilis caro, quia in eam identidem velut digitus
intenditur. Potest enim et anima sicut corruptibilis
propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. Mors
quippe animae est apostatare a Deo [(Eccli. X, 14)] :
quod primum ejus peccatum in paradiso sacris Litteris
continetur.
24.
Resurget igitur corpus secundum christianam