PL 40, col. 202

De fide et operibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

dirigentes, nec patientiae nomine torpescamus,
nec obtentu diligentiae saeviamus.
CAPUT VI.
8.
Ad Baptismum an admittendus adulter
et peccator non correctus. An praecepta bene vivendi
non prius tradenda quam Baptismus. Hac ergo secundum
sanam doctrinam moderatione servata, videamus
unde agitur, id est, utrum ad percipiendum Baptismum
sic admittendi sunt homines, ut nulla ibi vigilet diligentia,
ne sanctum canibus detur; usque adeo ut nec
apertissimi adulterii perpetratores et ejus perseverantiae
professores a Sacramento tantae sanctitatis
videantur arcendi: quo sine dubio non admitterentur,
si per ipsos dies quibus eamdem gratiam percepturi,
suis nominibus datis, abstinentia, jejuniis, exorcismisque
purgantur, cum suis legitimis et veris uxoribus
se concubituros profiterentur, atque hujus rei, quamvis
alio tempore licitae, paucis ipsis solemnibus diebus nullam
continentiam servaturos. Quo modo igitur ad illa
sancta recusans correctionem adulter admittitur, quo
recusans observationem non admittitur conjugatus?
9.
Sed prius, inquiunt, baptizetur; deinde doceatur
quid ad bonam vitam moresque pertineat. Fit hoc
ubi quemquam forte dies urget extremus, ut ad verba
paucissima, quibus tamen omnia continentur, credat,
Sacramentumque percipiat; ut si ex hac vita migraverit,
liberatus exeat a reatu praeteritorum omnium
peccatorum. Si autem sanus petit, spatiumque discendi
est, quod aliud opportunius tempus reperiri
potest, quo audiat quemadmodum fidelis fieri ac vivere
debeat, quam illud cum attentiore animo atque
ipsa religione suspenso saluberrimae fidei Sacramentum
petit? An usque adeo dissimulamus a sensibus
nostris, ut vel nos ipsos non recordemur quam fuerimus
attenti atque solliciti quid nobis praeciperent a
quibus catechizabamur, cum fontis illius Sacramenta
peteremus, atque ob hoc Competentes etiam vocaremur;
vel non intueamur alios, qui per annos singulos ad lavacrum
regenerationis accurrunt, quales sint ipsis diebus
quibus catechizantur, exorcizantur, scrutantur, quanta
vigilantia conveniant, quo studio ferveant, qua cura
pendeant? Si tunc tempus non est discendi, quae vita
congruat tanto, quod accipere desiderant, Sacramento;
quando erit? An vero cum acceperint, in tantis
criminibus permanentes etiam post Baptismum, non
novi homines, sed rei veteres? ut videlicet perversitate
mirabili prius eis dicatur, Induite hominem novum;
et cum induti fuerint, postea dicatur, Exuite
veterem: cum Apostolus sanum ordinem tenens dicat, Exuite veterem, et induite novum
[(Coloss. III, 9,
10)]
; et ipse Dominus clamet, Nemo assuit pannum
novum vestimento veteri, et nemo mittit vinum novum
in utres veteres. [(Matth. IX, 16, 17)]
. Quid autem aliud
agit totum tempus, quo catechumenorum locum et
nomen tenent, nisi ut audiant quae fides et qualis vita
debeat esse christiani; ut cum se ipsos probaverint,
tunc de mensa Domini manducent, et de calice
bibant? Quoniam qui manducat et bibit indigne, judicium

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.