PL 40, col. 236
De fide spe et charitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: The Enchiridion 10 · The Enchiridion 11 · The Enchiridion 9
rerum creatarum causam, sive coelestium sive
terrestrium, sive visibilium sive invisibilium, non
nisi bonitatem credere Creatoris, qui est Deus unus
et verus; nullamque esse naturam quae non aut ipse
sit, aut ab ipso: eumque esse Trinitatem, Patrem
scilicet, et Filium a Patre genitum, et Spiritum sanctum
ab eodem Patre procedentem, sed unum eumdemque
Spiritum Patris et Filii.
CAPUT X.
Contra Manichaeorum haeresim de origine
mali. Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter
bona Trinitate creata sunt omnia, et nec summe,
nec aequaliter, nec immutabiliter bona, sed tamen
bona etiam singula: simul vero universa valde bona [(Gen. I, 31)] ;
quia ex omnibus consistit universitatis
admirabilis pulchritudo.
CAPUT XI.
Mala cur esse sinat Deus. Malum
nihil aliud nisi privatio boni. In qua etiam illud quod
malum dicitur, bene ordinatum et loco suo positum,
eminentius commendat bona, ut magis placeant et
laudabiliora sint dum comparantur malis. Neque
enim Deus omnipotens, quod etiam infideles fatentur,
rerum cui summa potestas [(Virgil., Aeneid. lib.
10, V\. 100)] , cum summe bonus sit, ullo modo sineret
mali aliquid esse in operibus suis, nisi usque
adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et
de malo. Quid est autem aliud quod malum dicitur,
nisi privatio boni? Nam sicut corporibus animalium
nihil est aliud morbis et vulneribus affici, quam sanitate
privari [(neque enim id agitur, cum adhibetur
curatio, ut mala ista quae inerant, id est, morbi ac
vulnera recedant hinc, et alibi sint; sed utique ut
non sint. Non enim ulla substantia, sed carnalis substantiae
vitium est vulnus aut morbus: cum caro sit
ipsa substantia, profecto aliquod bonum cui accidunt
ista mala, id est privationes ejus boni quod dicitur
sanitas)] ; ita et animorum quaecumque sunt vitia,
naturalium sunt privationes bonorum: quae cum sanantur,
non aliquo transferuntur; sed ea quae ibi erant,
nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.
CAPUT XII.
4.
Creaturae omnes bonae, sed quia
non summe bonae, ideo corruptibiles. Naturae igitur
omnes, quoniam naturarum prorsus omnium Conditor
summe bonus est, bonae sunt: sed quia non sicut
earum Conditor summe atque incommutabiliter bonae
sunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest.
Sed bonum minui malum est; quamvis, quantumcumque
minuatur, remaneat aliquid necesse est (si
adhuc natura est) unde natura sit. Neque enim, si
qualiscumque et quantulacumque natura est, consumi
bonum quo natura est, nisi et ipsa consumatur,