PL 40, col. 342

De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

quae restant, sustinentes et perseverantes in Domino,
sine dubitatione ventura credamus. Siquidem adhuc
tribulationes futurae in eisdem Scripturis leguntur, et
ipse ultimus judicii dies, ubi omnes cives ambarum
illarum civitatum receptis corporibus surrecturi sunt,
et rationem vitae suae ante tribunal Christi judicis reddituri.
Veniet enim in claritate potestatis, qui prius
in humilitate humanitatis venire dignatus est; et
omnes pios ab impiis segregabit: non tantum eis qui
in eum credere omnino noluerunt, sed etiam eis qui
frustra et infructuose crediderunt in eum; illis daturus
regnum secum aeternum, illis autem poenam
aeternam cum diabolo. Sed sicut nullum gaudium rerum
temporalium ex aliqua parte simile potest inveniri
gaudio vitae aeternae, quam sancti accepturi
sunt; ita nullus cruciatus poenarum temporalium potest
sempiternis iniquorum cruciatibus comparari.
CAPUT XXV.
46.
Fides resurrectionis suadetur.
Mors perpetua in tormentis. Vita aeterna sanctorum.
Cavendum non tantum a Paganis, Judaeis, et haereticis,
sed etiam a malis Christianis. Societas sit cum bonis;
non tamen spes in ipsis ponatur. Itaque, frater, confirma
te ipsum in ejus nomine atque adjutorio cui credis,
adversus linguas eorum qui fidem nostram irrident,
de quibus diabolus seductoria verba loquitur, maxime
volens irridere fidem resurrectionis. Sed ex te ipso
crede futurum te esse cum fueris, quando cum ante
non fueris, nunc esse te vides. Ubi enim erat ista moles
corporis tui et ista forma membrorumque compago
ante paucos annos, priusquam natus, vel etiam
priusquam in matris utero conceptus esses? ubi erat
haec moles et haec statura corporis tui? Nonne de occultis
hujus creaturae secretis, Domino Deo invisibiliter
formante, processit in lucem, certisque aetatum
incrementis in istam magnitudinem formamque surrexit?
Numquid ergo difficile est Deo, qui etiam aggeres
nubium ex occulto in momento contrahit, et contegit
coelum in ictu temporis, reddere istam quantitatem
corporis tui sicut erat, qui eam facere potuit sicut non
erat? Crede ergo fortiter et inconcusse quia omnia
quae videntur quasi pereundo humanis oculis subtrahi,
salva et integra sunt omnipotentiae Dei; qui ea
cum voluerit, sine ulla mora et difficultate reparabit,
ea duntaxat quae justitia ejus reparanda esse judicat:
ut in his corporibus reddant homines factorum suorum
rationem, in quibus ea fecerunt; et in his mereantur
aut commutationem coelestis incorruptionis pro meritis
pietatis, aut corruptibilem corporis conditionem
pro meritis iniquitatis, non quae morte solvatur, sed
quae materiam sempiternis doloribus praebeat.
47.
Fuge ergo per immobilem fidem et mores bonos,
fuge, frater, illa tormenta, ubi nec tortores deficiunt,
nec torti moriuntur; quibus sine fine mors
est, non posse in cruciatibus mori. Et exardesce
amore atque desiderio sempiternae vitae sanctorum,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.