PL 40, col. 343

De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

ubi nec operosa erit actio, nec requies desidiosa;
laus erit Dei sine fastidio, sine defectu: nullum in
animo taedium, nullus labor in corpore; nulla indigentia,
nec tua cui subveniri desideres, nec proximi
cui subvenire festines. Omnes deliciae Deus erit et satietas
sanctae civitatis in illo et de illo sapienter beateque
viventis. Efficiemur enim, sicut ab illo promissum
speramus et exspectamus, aequales Angelis Dei [(Luc. XX, 36)] ,
et cum eis pariter illa Trinitate perfruemur
jam per speciem, in qua nunc per fidem
ambulamus [(II Cor. V, 7)] . Credimus enim quod non
videmus, ut ipsis meritis fidei etiam videre quod credimus
et inhaerere mereamur; ut aequalitatem Patris
et Filii et Spiritus sancti, et ipsius Trinitatis unitatem,
quomodo sint haec tria unus Deus, non jam verbis fidei
et strepentibus syllabis personemus, sed contemplatione
purissima et ardentissima in illo silentio sorbeamus.
48.
Haec tene fixa in corde tuo, et invoca Deum
cui credis, ut tueatur te adversus tentationes diaboli:
et esto cautus, ne tibi aliunde hostis ille subrepat,
qui ad solatium malevolentissimum damnationis suae,
cum quibus damnetur inquirit. Non enim per eos solos
qui christianum nomen oderunt, et dolent eo nomine
occupatum esse orbem terrarum, et adhuc simulacris
et daemoniorum curiositatibus servire desiderant,
audet ille tentare christianos: sed etiam per
eos quos paulo ante commemoravimus, de unitate
Ecclesiae, velut putata vite, praecisos, qui haeretici vel
schismatici dicuntur, conatur etiam id quidem interdum.
Sed tamen id etiam aliquando conatur et per
Judaeos tentare, atque seducere. Sed maxime cavendum
est ne per homines qui sunt in ipsa catholica
Ecclesia, quos velut paleam usque ad tempus ventilationis
suae sustinet, unusquisque tentetur et decipiatur.
Propterea enim Deus patiens est in illos, ut et
suorum electorum fidem atque prudentiam per illorum
perversitatem exercendo confirmet; et quia de
numero eorum multi proficiunt, et ad placendum Deo
miserati animas suas, magno impetu convertuntur.
Non enim omnes sibi per patientiam Dei thesaurizant
iram in die irae justi judicii ejus: sed multos eadem Omnipotentis
patientia perducit ad saluberrimum poenitentiae
dolorem [(Rom. II, 5, 4)] . Quod donec fiat,
exercetur per eos illorum qui jam rectam viam tenent,
non solum tolerantia, sed etiam misericordia. Multos
ergo visurus es ebriosos, avaros, fraudatores, aleatores,
adulteros, fornicatores, remedia sacrilega sibi alligantes,
praecantatoribus et mathematicis vel quarumlibet
impiarum artium divinatoribus deditos. Animadversurus
etiam quod illae turbae impleant ecclesias per
dies festos Christianorum, quae implent et theatra
per dies solemnes Paganorum; et haec videndo ad
imitandum tentaberis. Et quid dicam, videbis, quod
etiam nunc jam utique nosti? non enim nescis multos

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.