PL 40, col. 344

De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

qui appellantur christiani, haec omnia mala operari,
quae breviter commemoravi. Et aliquando fortasse
graviora facere homines non ignoras, quos nosti appellari
christianos. Sed si hoc animo venisti, ut quasi
securus talia facias, multum erras: nec tibi proderit
nomen Christi, cum coeperit ille severissime judicare,
qui prius dignatus est misericordissime subvenire.
Praedixit enim ista, et ait in Evangelio: Non omnis
qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum
coelorum; sed is qui facit voluntatem Patris mei. Multi
dicent mihi in illa die, Domine, Domine, in nomine
tuo manducavimus et bibimus [(Matth. VII, 21, 22)]
.
Omnibus ergo qui in talibus operibus perseverant,
damnatio finis est. Cum ergo videris multos non solum
haec facere, sed etiam defendere atque suadere,
tene te ad legem Dei, et non sequaris praevaricatores
ejus. Non enim secundum illorum sensum, sed secundum
illius veritatem judicaberis.
49.
Conjungere bonis, quos vides amare tecum regem
tuum. Multos enim inventurus es, si et tu talis
esse coeperis. Nam si in spectaculis cum illis esse cupiebas
et eis inhaerere, qui tecum vel aurigam, vel
venatorem, vel aliquem histrionem simul amabant;
quanto magis te delectare debet eorum conjunctio,
qui tecum amant Deum, de quo nunquam erubescet
amator ejus, quia non solum ipse non potest vinci,
sed etiam dilectores suos reddet invictos? Nec tamen
etiam in ipsis bonis, qui te vel praecedunt vel tibi comitantur
ad Deum, spem tuam collocare debes, quia
nec in te ipso debes quantumcumque profeceris, sed
in illo qui eos et te justificando tales facit. Securus es
enim de Deo, quia non mutatur: de homine autem
nemo prudenter securus est. Sed si illos qui nondum
justi sunt, amare debemus ut sint; quanto ardentius
qui jam sunt, amandi sunt? Sed aliud est diligere hominem,
aliud spem ponere in homine; tantumque interest,
ut illud Deus jubeat, hoc prohibeat. Si autem
aliquas vel insultationes vel tribulationes pro nomine
Christi passus non defeceris a fide, nec a bona via
deviaveris, majorem mercedem accepturus es: qui
autem in his diabolo cesserint, etiam minorem perdunt.
Sed humilis esto Deo, ut non te permittat tentari ultra
vires tuas.
CAPUT XXVI.
50.
Initiatio catechumeni, cum
expositione signorum. Sermo quandoque brevior adhibendus.
Incipit sermo alius brevior. Filius Dei immissus,
ut a morte quae per Adamum intravit, liberaremur. His
dictis, interrogandus est an haec credat atque observare
desideret. Quod cum responderit, solemniter utique
signandus est et Ecclesiae more tractandus. De sacramento
sane quod accipit, cum ei bene commendatum
fuerit, signacula quidem rerum divinarum esse
visibilia, sed res ipsas invisibiles in eis honorari; nec
sic habendam esse illam speciem benedictione sanctificatam,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.