PL 40, col. 345
De catechizandis rudibus (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
quemadmodum habetur in usu quolibet:
dicendum etiam quid significet et sermo ille quem audivit,
quid in illo condiat, cujus illa res similitudinem
gerit. Deinde monendus est ex hac occasione,
ut si quid etiam in Scripturis audiat quod carnaliter
sonet, etiamsi non intelligit, credat tamen spirituale
aliquid significari, quod ad sanctos mores futuramque
vitam pertineat. Hoc autem ita breviter discit, ut
quidquid audierit ex Libris canonicis quod ad dilectionem
aeternitatis et veritatis et sanctitatis, et ad dilectionem
proximi referre non possit, figurate dictum
vel gestum esse credat; atque ita conetur intelligere,
ut ad illam geminam referat dilectionem. Ita sane ut
proximum non carnaliter intelligat, sed omnem qui cum
eo in illa sancta civitate potest esse, sive jam, sive nondum
appareat: et ut de nullius hominis correctione
desperet, quem patientia Dei videt vivere, non ob
aliud, sicut Apostolus ait, nisi ut adducatur ad poenitentiam [(Rom. II, 4)] .
51.
Si longus tibi videtur iste sermo, quo tanquam
praesentem rudem hominem instruxi, licet ea tibi dicere
brevius, longiorem tamen esse debere non puto:
quanquam multum interest quid res ipsa, cum agitur,
moneat, et quid auditorum praesentia non solum ferre,
sed etiam desiderare se ostendat. Cum autem celeritate
opus est, vide quam facile explicari tota res
possit. Fac rursus adesse aliquem, qui velit esse christianus:
ergo et interrogatum, illud quod superior respondisse;
quia et si non hoc respondet, hoc eum respondere
debuisse dicendum est. Deinde hoc modo et
caetera contexenda.
52.
Vere, frater, illa magna et vera beatitudo est,
quae in futuro saeculo sanctis promittitur. Omnia vero
visibilia transeunt, et omnis hujus saeculi pompa et
deliciae et curiositas interibunt, et secum ad interitum
trahunt amatores suos. A quo interitu, hoc est,
poenis sempiternis Deus misericors volens homines
liberare, si sibi ipsi non sint inimici, et non resistant
misericordiae Creatoris sui, misit unigenitum Filium
suum, hoc est, Verbum suum aequale sibi, per
quod condidit omnia. Et manens quidem in divinitate
sua, et non recedens a Patre, nec in aliquo mutatus,
assumendo tamen hominem, et in carne mortali hominibus
apparendo venit ad homines: ut quemadmodum
per unum hominem qui primus factus est, id
est Adam, mors intravit in genus humanum, quia
consensit mulieri suae seductae a diabolo, ut praeceptum
Dei transgrederentur; sic per unum hominem
qui etiam Deus est Dei Filius, Jesum Christum,
deletis omnibus peccatis praeteritis, credentes
in eum omnes in aeternam vitam ingrederentur [(Id. V, 12-19)] .
CAPUT XXVII.
53.
Prophetias Veteris Testamenti