PL 40, col. 398
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 4 · Of Holy Virginity 3 · Of Holy Virginity 5
fratres mei? Et extendens manum super discipulos
suos, ait: Hi sunt fratres mei; et quicumque fecerit
voluntatem Patris mei, ipse mihi frater, et mater, et soror
est [(Matth. XII, 46-50)]
. Quid aliud nos docens, nisi
carnali cognationi genus nostrum spirituale praeponere;
nec inde beatos esse homines, si justis et sanctis
carnis propinquitate junguntur, sed si eorum doctrinae
ac moribus obediendo atque imitando cohaerescunt?
Beatior ergo Maria percipiendo fidem Christi, quam
concipiendo carnem Christi. Nam et dicenti cuidam, Beatus venter qui te portavit;
ipse respondit, Imo beati
qui audiunt verbum Dei, et custodiunt [(Luc. XI, 27, 28)]
.
Denique fratribus ejus, id est secundum carnem
cognatis, qui non in eum crediderunt, quid profuit
illa cognatio? Sic et materna propinquitas nihil Mariae
profuisset, nisi felicius Christum corde quam carne
gestasset.
CAPUT IV.
4.
Virginitas Mariae voto dicata Deo
antequam de concipiendo Christo audisset. Ipsa quoque
virginitas ejus ideo gratior et acceptior, quia non eam
conceptus Christus viro violaturo quam conservaret
ipse praeripuit, sed priusquam conciperetur jam Deo
dicatam de qua nasceretur elegit. Hoc indicant verba
quae sibi fetum annuntianti angelo Maria reddidit. Quomodo,
inquit, fiet istud, quoniam virum non cognosco [(Luc. I, 34)]
?
Quod profecto non diceret, nisi
Deo virginem se ante vovisset. Sed quia hoc Israelitarum
mores adhuc recusabant, desponsata est viro
justo, non violenter ablaturo, sed potius contra violentos
custodituro quod illa jam voverat. Quanquam
etiamsi hoc solum dixisset, Quomodo fiet istud? nec
addidisset, quoniam virum non cognosco; non quaesisset
utique, promissum sibi filium quomodo femina paritura
esset, si concubitura nupsisset. Poterat et
juberi virgo permanere, in qua Dei Filius formam
servi congruenti miraculo acciperet: sed exemplo
sanctis futura virginibus, ne putaretur sola virgo esse
debuisse, quae prolem etiam sine concubitu concipere
meruisset, virginitatem Deo dicavit, cum adhuc quid
esset conceptura nesciret, ut in terreno mortalique
corpore coelestis vitae imitatio voto fieret, non praecepto;
amore eligendi, non necessitate serviendi. Ita
Christus nascendo de virgine, quae antequam sciret
quis de illa fuerat nasciturus, virgo statuerat permanere,
virginitatem sanctam approbare maluit, quam
imperare. Ac sic etiam in ipsa femina in qua formam
servi accepit, virginitatem esse liberam voluit.
CAPUT V.
5.
Virginum omnium decus est unius
Virginis partus. Virgines et ipsae spiritu matres Christi.
Non est ergo cur Dei virgines contristentur, quod
etiam ipsae virginitate servata matres carnis esse non