PL 40, col. 399
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 6 · Of Holy Virginity 5 · Of Holy Virginity 7
possunt. Illum enim solum virginitas decenter parere
posset, qui in sua nativitate parem habere non posset.
Verumtamen ille unius sanctae Virginis partus omnium
sanctarum virginum est decus. Et ipsae cum Maria
matres Christi sunt, si Patris ejus faciunt voluntatem.
Hinc enim et Maria laudabilius atque beatius
Christi mater est, secundum supra memoratam ejus
sententiam: Quicumque facit voluntatem Patris mei
qui in coelis est, ipse mihi frater, et soror, et mater est.
Has sibi omnes propinquitates, in populo quem redemit,
spiritualiter exhibet: fratres et sorores habet
sanctos viros et sanctas feminas, quoniam sunt illi in
coelesti haereditate cohaeredes. Mater ejus est tota
Ecclesia, quia membra ejus, id est, fideles ejus per
Dei gratiam ipsa utique parit. Item mater ejus est
omnis anima pia, faciens voluntatem Patris ejus fecundissima
charitate, in iis quos parturit, donec in
eis ipse formetur [(Galat. IV, 19)] . Maria ergo faciens
voluntatem Dei, corporaliter Christi tantummodo mater
est, spiritualiter autem et soror et mater.
CAPUT VI.
6.
Sola Maria corpore ac spiritu simul
virgo et mater. Ac per hoc illa una femina, non solum
spiritu, verum etiam corpore, et mater est et virgo.
Et mater quidem spiritu, non capitis nostri, quod est
ipse Salvator, ex quo magis illa spiritualiter nata est;
quia omnes qui in eum crediderint, in quibus et ipsa
est, recte filii sponsi appellantur [(Matth. IX, 15)] : sed
plane mater membrorum ejus, quod nos sumus; quia
cooperata est charitate, ut fideles in Ecclesia nascerentur,
quae illius capitis membra sunt: corpore vero
ipsius capitis mater. Oportebat enim caput nostrum
propter insigne miraculum secundum carnem nasci de
virgine, quo significaret membra sua de virgine Ecclesia
secundum spiritum nascitura. Sola ergo Maria
et spiritu et corpore mater et virgo; et mater Christi,
et virgo Christi: Ecclesia vero in sanctis regnum Dei
possessuris, spiritu quidem tota mater Christi est,
tota virgo Christi; corpore autem non tota, sed in
quibusdam virgo Christi, in quibusdam mater, sed
non Christi. Et conjugatae quippe fideles feminae et
virgines Deo dicatae, sanctis moribus et charitate de
corde puro et conscientia bona et fide non ficta [(I Tim.
I, 5)] , quia voluntatem Patris faciunt, Christi spiritualiter
matres sunt. Quae autem conjugali vita corporaliter
pariunt, non Christum, sed Adam pariunt, et
ideo currunt ut Sacramentis imbuti Christi membra
fiant partus earum, quoniam quid pepererint norunt.
CAPUT VII.
7.
Virginitati nulla fecunditas conjugalis
comparanda. Hoc dixi, ne forte audeat fecunditas
conjugalis cum virginali integritate contendere,
atque ipsam Mariam proponere, ac virginibus Dei dicere:
Illa in corpore duas res habuit honorandas,
virginitatem et fecunditatem, quia et integra permansit
et peperit: hanc felicitatem quoniam totam utraeque
habere non potuimus, partitae sumus, ut vos sitis
virgines, nos simus matres; vobis quod defit in
prole, consoletur servata virginitas, nobis prolis lucro