PL 40, col. 408

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Of Holy Virginity 23 · Of Holy Virginity 22 · Of Holy Virginity 24

saeculum Domino placere nos velle, aut propter
vitam istam, non propter aeternam esse sanctas et
corpore et spiritu. Hoc credere, quid est aliud, nisi
miserabiliorem esse omnibus hominibus? Sic enim
Apostolus ait: Si in hac vita tantum in Christo sperantes
sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus [(I Cor. XV, 19)]
.
An vero qui frangit panem suum
esurienti, si tantum propter hanc vitam facit, stultus
est; et ille erit prudens, qui castigat corpus suum
usque ad continentiam, qua nec conjugio misceatur,
si ei nihil proderit in regno coelorum?
CAPUT XXIII.
23.
Idipsum probatur ex verbis
Domini. Postremo ipsum Dominum audiamus evidentissimam
hanc sententiam proferentem. Nam cum de
conjugibus non separandis nisi causa fornicationis
divine ac terribiliter loqueretur, dixerunt ei discipuli: Si talis est causa cum uxore, non expedit nubere.
Quibus ille: Non omnes, inquit, capiunt verbum
hoc. Sunt enim spadones qui ita nati sunt; sunt autem
alii qui ab hominibus facti sunt; et sunt spadones qui
se ipsos castraverunt propter regnum coelorum: qui potest
capere, capiat [(Matth. XIX, 10-12)]
. Quid veracius,
quid lucidius dici potuit? Christus dicit, Veritas
dicit, Virtus et Sapientia Dei dicit, eos qui pio proposito
ab uxore ducenda se continuerint, castrare
se ipsos propter regnum coelorum; et contra humana
vanitas impia temeritate contendit, eos qui hoc faciunt,
praesentem tantummodo necessitatem molestiarum
conjugalium devitare, in regno autem coelorum
amplius quidquam caeteris non habere?
CAPUT XXIV.
24.
Item ex verbis Isaiae. Ecclesia
regnum coelorum cur appellata. De quibus autem
spadonibus loquitur Deus per Isaiam prophetam,
quibus se dicit daturum in domo sua et in muro suo
locum nominatum, meliorem multo quam filiorum
atque filiarum, nisi de his qui se ipsos castrant propter
regnum coelorum? Nam illis quibus ipsum virile
membrum debilitatur, ut generare non possint, sicut
sunt eunuchi divitum et regum, sufficit utique cum
christiani fiunt, et Dei praecepta custodiunt, eo tamen
proposito sunt, ut conjuges si potuissent haberent,
caeteris in domo Dei conjugatis fidelibus adaequari,
qui prolem licite pudiceque susceptam in Dei timore
nutriunt, docentes filios suos ut ponant in Deo spem
suam; non autem accipere meliorem locum quam
est filiorum atque filiarum. Neque enim uxores animi
virtute, sed carnis necessitate non ducunt. Contendat
sane qui voluerit de his Prophetam spadonibus hoc
praenuntiasse, qui corpore abscisi sunt: iste quoque
error causae quam suscepimus suffragatur. Neque
enim spadones istos eis qui in domo ejus nullum habent
locum praetulit Deus, sed eis utique qui in filiis
generandis conjugalis vitae meritum servant. Nam
cum dicit, Dabo eis locum multo meliorem; ostendit et
conjugatis dari, sed multo inferiorem. Ut ergo concedamus
in domo Dei praedictos futuros eunuchos
secundum carnem, qui in populo Israel non fuerunt;
quia et ipsos videmus cum Judaei non fiant, tamen
fieri christianos; nec de illis dixisse Prophetam, qui

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.