PL 40, col. 409
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 24 · Of Holy Virginity 25
proposito continentiae conjugia non quaerentes, se
ipsos castrant propter regnum coelorum: itane tanta
dementia quisquam est contrarius veritati, ut in
carne factos eunuchos meliorem quam conjugatos locum
in domo Dei habere credat, et pio proposito
continentes, corpus usque ad contemptas nuptias castigantes,
se ipsos non in corpore, sed in ipsa concupiscentiae
radice castrantes, coelestem et angelicam
vitam in terrena mortalitate meditantes, conjugatorum
meritis pares esse contendat; et Christo laudanti
eos qui se ipsos castraverunt, non propter hoc
saeculum, sed propter regnum coelorum, christianus
contradicat, affirmans hoc vitae praesenti esse utile,
non futurae? Quid aliud istis restat, nisi ut ipsum
regnum coelorum ad hanc temporalem vitam, in qua
nunc sumus, asserant pertinere? Cur enim non et in
hanc insaniam progrediatur caeca praesumptio? Et
quid hac assertione furiosius? Nam etsi regnum
coelorum aliquando Ecclesia etiam quae hoc tempore
est, appellatur; ad hoc utique sic appellatur, quia
futurae vitae sempiternaeque colligitur. Quamvis ergo
promissionem habeat vitae praesentis et futurae [(I Tim.
IV, 8)] ; in omnibus tamen bonis operibus suis non
respicit quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim
videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur,
aeterna [(II Cor. IV, 18)]
.
CAPUT XXV.
25.
Isaiam loqui de aeterno
praemio spadonibus promisso. Nec sane Spiritus sanctus
tacuit quod contra istos impudentissime ac dementissime
pervicaces apertum atque inconcussum
valeret, eorumque belluinum impetum ab ovili suo
inexpugnabili munitione repelleret. Cum enim dixisset
de spadonibus, Dabo eis in domo mea et in muro
meo locum nominatum, meliorem multo quam filiorum
atque filiarum; ne quis nimium carnalis existimaret
aliquid in his verbis temporale sperandum, continuo
subjecit, Nomen aeternum dabo eis, nec unquam deerit [(Isai. LVI, 4, 5)]
:
tanquam diceret, Quid tergiversaris
impia caecitas? quid tergiversaris? Quid serenitati
veritatis nebulas tuae perversitatis offundis? quid in
tanta Scripturarum luce tenebras unde insidieris inquiris?
Quid temporalem tantummodo utilitatem promittis
continentibus sanctis? Nomen aeternum dabo
eis. Quid ab omni concubitu immunes, et eo quoque
ipso quo hinc sese abstinent, ea quae sunt Domini cogitantes,
quomodo placeant Domino, ad terrenam
commoditatem referre conaris? Nomen aeternum dabo
eis. Quid regnum coelorum, propter quod se ipsos
castraverunt sancti spadones, in hac tantum vita intelligendum
esse contendis? Nomen aeternum dabo
eis. Et si forte hic ipsum aeternum pro diuturno
conaris accipere, addo, accumulo, inculco, Nec unquam
deerit. Quid quaeris amplius? quid dicis amplius?
Aeternum hoc nomen, quidquid illud est,
spadonibus Dei, quod utique gloriam quamdam
propriam excellentemque significat, non erit commune
cum multis, quamvis in eodem regno et in
eadem domo constitutis. Nam ideo fortassis et nomen