PL 40, col. 414
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 32 · Of Holy Virginity 33
illa humiliter accipiens dixerat, Ita, Domine; nam et
canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum
suorum. Ac sic quod assiduo clamore non impetrabat,
humili confessione promeruit [(Matth. XV, 22-28)] .
Hinc et illi duo proponuntur orantes in templo, unus
pharisaeus, et alter publicanus, propter eos qui sibi
justi videntur, et spernunt caeteros, et enumerationi
meritorum praefertur confessio peccatorum. Et utique
Deo gratias agebat pharisaeus ex his in quibus sibi
multum placebat: Gratias, inquit, tibi ago, quia non
sum sicut caeteri homines, injusti, raptores, adulteri, sicut
et publicanus iste. Jejuno bis in sabbato, decimas do
omnium quaecumque possideo. Publicanus autem de longinquo
stabat, nec oculos ad coelum audebat levare, sed
percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto
mihi peccatori. Sequitur autem divina sententia: Amen
dico vobis, descendit justificatus de templo publicanus
magis quam ille pharisaeus. Deinde causa ostenditur,
cur hoc justum sit: Quoniam is qui se exaltat humiliabitur,
et qui se humiliat exaltabitur [(Luc. XVIII, 10-14)]
.
Fieri ergo potest ut quisque et mala vera devitet, et
vera bona in se consideret, et de his Patri luminum
gratias agat, a quo descendit omne datum optimum,
et omne donum perfectum [(Jacobi I, 17)] ; et tamen
elationis vitio reprobetur, si aliis peccatoribus maximeque
peccata in oratione confitentibus, vel sola cogitatione
quae coram Deo est, superbus insultet, quibus
non exprobatio cum inflatione, sed miseratio sine
desperatione debetur. Quid illud quod quaerentibus
inter se discipulis quisnam eorum major esset, puerum
parvulum constituit ante oculos eorum, dicens: Nisi fueritis sicut puer iste, non intrabitis in regnum
coelorum
[(Matth. XVIII, 1-3)]
? nonne humilitatem maxime
commendavit, et in ea meritum magnitudinis
posuit? Vel cum filiis Zebedaei latera ejus in sedium
sublimitate concupiscentibus, ita respondit, ut passionis
ejus calicem bibendum potius cogitarent [(Id.
XX, 21, 22)] , in quo se humiliavit usque ad mortem,
mortem autem crucis [(Philipp. II, 8)] , quam superbo
appetitu praeferri caeteris postularent; quid ostendit,
nisi eis se futurum altitudinis largitorem, qui eum
doctorem humilitatis antea sequerentur? Jam vero
quod exiturus ad passionem lavit pedes discipulis,
monuitque apertissime ut hoc facerent condiscipulis
atque conservis, quod eis fecisset Magister et Dominus [(Joan. XIII, 1-17)] ;
quantum commendavit humilitatem?
Cui commendandae etiam tempus illud elegit,
quo eum proxime moriturum cum magno desiderio
contuebantur; hoc utique praecipue memoria retenturi,
quod Magister imitandus ultimum demonstrasset.
At ille hoc fecit illo tempore, quod utique potuit et
aliis ante diebus, quibus cum eis fuerat conversatus:
quando si fieret, hoc ipsum quidem traderetur, sed
utique non sic acciperetur.
CAPUT XXXIII.
33.
Humilitas Christianis, sed
maxime virginibus custodienda. Cum ergo Christianis
omnibus custodienda sit humilitas, quandoquidem a
Christo Christiani appellantur, cujus Evangelium
nemo diligenter intuetur, qui non eum doctorem humilitatis