PL 40, col. 415
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 34 · Of Holy Virginity 33
inveniat; tum maxime virtutis hujus sectatores
et conservatores eos esse convenit, qui magno
aliquo bono caeteris eminent, ut magnopere curent
illud quod primitus posui: Quanto magnus es, tanto
humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam [(Eccli. III, 20)]
.
Proinde quia perpetua continentia,
maximeque virginitas, magnum bonum est in sanctis
Dei, vigilantissime cavendum est ne superbia corrumpatur.
34.
Curiosas et verbosas malas innuptas Paulus
apostolus notat, et hoc vitium venire dicit ex otio. Simul autem,
inquit, et otiosae discunt circumire domos;
non solum autem otiosae, verum etiam curiosae
et verbosae, loquentes quae non oportet. De his superius
dixerat, Juniores autem viduas evita. Cum enim in deliciis
egerint, in Christo nubere volunt; habentes damnationem,
quoniam primam fidem irritam fecerunt: id
est, in eo quod primo voverant, non steterunt.
CAPUT XXXIV.
Innuptas viventes contra propositum
non spectat praesens adhortatio ad humilitatem. Nec tamen ait, nubunt; sed, nubere volunt. Multas
enim earum revocat a nubendo, non amor praeclari
propositi, sed aperti dedecoris timor, veniens et
ipse de superbia, qua formidatur magis hominibus
displicere, quam Deo. Hae igitur quae nubere volunt,
et ideo non nubunt quia impune non possunt, quae
melius nuberent quam urerentur, id est, quam occulta
flamma concupiscentiae in ipsa conscientia vastarentur,
quas poenitet professionis, et piget confessionis;
nisi correctum cor dirigant, et Dei timore
rursus libidinem vincant, in mortuis deputandae sunt,
sive in deliciis agant; unde dicit Apostolus, Quae autem
in deliciis agit, vivens mortua est [(I Tim. V, 13,
11, 12, 6)]
; sive in laboribus atque jejuniis, nulla
cordis correctione superfluis, et magis ostentationi
quam emendationi servientibus. Non ego talibus magnam
curam humilitatis ingero, in quibus superbia
ipsa confunditur, et conscientiae vulnere cruentatur.
Nec ebriosis, aut avaris, aut alio quolibet damnabilis
morbi genere jacentibus, cum habeant corporalis
continentiae professionem, moribusque perversis a
suo nomine dissonent, hanc magnam sollicitudinem
piae humilitatis impono: nisi forte in his malis etiam
ostentare se audebunt, quibus non sufficit quod eorum
supplicia differuntur. Nec de his ago in quibus est
quidam placendi appetitus, aut elegantiore vestitu
quam tantae professionis necessitas postulat, aut capitis
ligamento notabili, sive praetumidis umbonibus
capillorum, sive tegminibus ita teneris, ut retiola
subter posita appareant: his nondum de humilitate,
sed de ipsa castitate vel integritate pudicitiae danda
praecepta sunt. Da mihi profitentem perpetuam continentiam,
atque his et hujusmodi omnibus carentem
vitiis et maculis morum; huic superbiam timeo, huic
tam magno bono ex elationis tumore formido. Quo