PL 40, col. 416

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Of Holy Virginity 35 · Of Holy Virginity 36

magis inest unde sibi placeat, eo magis vereor ne sibi
placendo illi displiceat, qui superbis resistit, humilibus
autem dat gratiam [(Jacobi IV, 6)]
.
CAPUT XXXV.
35.
Humilitatem Christus a se
disci jubet. Certe praecipuum magisterium et virginalis
integritatis exemplum in ipso Christo contuendum
est. Quid ergo amplius continentibus de humilitate
praecipiam, quam quod ille qui omnibus dicit, Discite
a me quoniam mitis sum et humilis corde? cum magnitudinem
suam supra commemorasset; et idipsum
volens ostendere, quantus propter nos quantillus
effectus est: Confiteor, inquit, tibi, Pater, Domine
coeli et terrae, quoniam abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam
sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita
sunt a Patre meo, et nemo cognoscit Filium, nisi
Pater; et nemo cognoscit Patrem, nisi Filius, et cui
voluerit Filius revelare. Venite ad me, omnes qui laboratis
et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum
meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et
humilis corde [(Matth. XI, 25-29)]
. Ille, ille cui omnia
tradidit Pater, et quem nemo agnoscit nisi Pater, et qui
Patrem solus agnoscit, et cui voluerit revelare, non
dicit, Discite a me mundum fabricare, aut mortuos
suscitare; sed, quia mitis sum et humilis corde. O doctrinam
salutarem! o Magistrum Dominumque mortalium,
quibus mors poculo superbiae propinata atque
transfusa est! Noluit docere quod ipse non esset,
noluit jubere quod ipse non faceret. Video te, bone
Jesu, oculis fidei, quos aperuisti mihi tanquam in
concione generis humani clamantem ac dicentem, Venite ad me, et discite a me.
Quid, obsecro te, per
quem facta sunt omnia, Fili Dei, et idem qui factus
es inter omnia, Fili hominis; quid ut discamus a te,
venimus ad te? Quoniam mitis sum, inquit, et humilis
corde. Huccine redacti sunt omnes thesauri sapientiae
et scientiae absconditi in te [(Coloss. II, 3)] , ut hoc pro
magno discamus a te, quoniam mitis es et humilis
corde? Itane magnum est esse parvum, ut nisi a te
qui tam magnus es fieret, disci omnino non posset?
Ita plane. Non enim aliter invenitur requies animae,
nisi inquieto tumore digesto, quo magna sibi erat,
quando tibi sana non erat.
CAPUT XXXVI.
36.
Humilitatis doctrina facile
audita a peccatoribus. Virginibus multo magis audienda.
Audiant te, et veniant ad te, et mites atque humiles
esse discant a te, qui misericordiam et veritatem
tuam requirunt, tibi vivendo, tibi, non sibi. Audiat
hoc laborans et oneratus, qui sarcina premitur, ut
oculos ad coelum levare non audeat, percutiens pectus
ille peccator et propinquans de longinquo [(Luc.
XVIII, 13)] . Audiat Centurio, non dignus cujus tectum
subires [(Matth. VIII, 8)] . Audiat Zachaeus major publicanorum,
quadrupla restituens lucra damnabilium
peccatorum [(Luc. XIX, 2, 8)] . Audiat mulier in civitate

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.