PL 40, col. 417
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 37 · Of Holy Virginity 36 · Of Holy Virginity 38
peccatrix, tanto lacrymosior pedibus tuis, quanto
fuerat alienior a vestigiis tuis [(Luc. VII, 37, 38)] . Audiant
meretrices et publicani, qui Scribas et Pharisaeos
praecedunt in regnum coelorum [(Matth. XXI, 31)] .
Audiat omne genus aegrorum, cum quibus tibi pro
crimine sunt objecta convivia, videlicet quasi a sanis
qui medicum non quaerebant, cum tu non venires
vocare justos, sed peccatores in poenitentiam [(Id. IX,
11-13)] . Hi omnes cum convertuntur ad te, facile mitescunt
et humiliantur coram te, memores iniquissimae
vitae suae, et indulgentissimae misericordiae
tuae; quia ubi abundavit peccatum, superabundavit
gratia [(Rom. V, 20)]
.
37.
Sed respice agmina virginum, puerorum puellarumque
sanctarum: in Ecclesia tua eruditum est
hoc genus; illic tibi a maternis uberibus pullulavit,
in nomen tuum ad loquendum linguam solvit, nomen
tuum velut lac infantiae suae suxit infusum. Non
potest quisquam ex hoc numero dicere, Qui prius fui
blasphemus et persecutor et injuriosus, sed misericordiam
consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate [(I Tim. I, 13)]
:
imo etiam quod non jussisti, sed tantummodo
volentibus arripiendum proposuisti, dicens, Qui potest capere, capiat,
arripuerunt, voverunt;
et propter regnum coelorum se ipsos, non quia
minatus es, sed quia hortatus es, castraverunt [(Matth.
XIX, 12)] .
CAPUT XXXVII.
Humilitatis exemplum in ipso Domino
propositum virginibus. His inclama, hi te audiant,
quoniam mitis es et humilis corde. Hi quanto magni
sunt, tanto humilient se in omnibus, ut coram te inveniant
gratiam. Justi sunt: sed numquid sicut tu justificans
impium? Casti sunt: sed eos in peccatis matres
eorum in uteris aluerunt [(Psal. L, 7)] . Sancti sunt: sed
tu etiam sanctus sanctorum. Virgines sunt: sed nati
etiam ex virginibus non sunt. Et spiritu et carne integri
sunt: sed Verbum caro factum non sunt. Et tamen
discant, non ab eis quibus peccata dimittis, sed
a te ipso Agno Dei, qui tollis peccata mundi [(Joan.
I, 14, 29)] , quoniam mitis es et humilis corde.
38.
Non ego te, anima pie pudica, quae appetitum
carnalem nec usque ad concessum conjugium relaxasti,
quae decessurum corpus nec successori propagando
indulsisti, quae fluitantia membra terrena in
coeli consuetudinem suspendisti: non ego te, ut
discas humilitatem, ad publicanos et peccatores mitto,
qui tamen in regnum coelorum praecedunt superbos;
non te ad hos mitto; indigni sunt enim qui ab immunditiae
voragine liberati sunt, ut ad eos imitandos
mittatur illibata virginitas: ad Regem coeli te mitto,
ad eum per quem creati sunt homines, et qui creatus
est inter homines propter homines; ad speciosum
forma prae filiis hominum [(Psal. XLIV, 3)] , et contemptum
a filiis hominum pro filiis hominum, ad
eum qui dominans Angelis immortalibus, non dedignatus
est servire mortalibus. Eum certe humilem non
iniquitas, sed charitas fecit; charitas quae non aemulatur,