PL 40, col. 418

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Of Holy Virginity 38 · Of Holy Virginity 39

non inflatur, non quaerit quae sua sunt [(I Cor.
XIII, 4, 5)]
: quia et Christus non sibi placuit; sed, sicut
scriptum de illo est, Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt
super me [(Rom. XV, 3)]
. Vade, veni ad illum,
et disce quoniam mitis est et humilis corde. Non ibis
ad eum qui oculos ad coelum levare non audebat
onere iniquitatis; sed ad eum qui de coelo descendit
pondere charitatis [(Joan. VI, 38)] . Non ibis ad eam
quae Domini sui pedes lacrymis rigavit, quaerens indulgentiam
gravium peccatorum; sed ibis ad eum qui
cum daret indulgentiam omnium peccatorum, lavit
pedes suorum servorum [(Id. XIII, 5)] . Novi dignitatem
virginitatis tuae: non tibi propono imitandum publicanum
humiliter accusantem delicta sua; sed timeo
tibi pharisaeum superbe jactantem merita sua [(Luc. XVIII, 10-14)] .
Non dico, Esto qualis illa de qua
dictum est, Dimittuntur ei peccata multa, quoniam
dilexit multum; sed metuo ne cum tibi modicum dimitti
putas, modicum diligas [(Id. VII, 38, 47)] .
CAPUT XXXVIII.
39.
Timor ipsis virginibus
necessarius, non timor saecularis aut servilis, sed timor
Dei castus. Metuo, inquam, tibi vehementer, ne cum
te Agnum quocumque ierit secuturam esse gloriaris,
eum prae tumore superbiae sequi per angusta non possis.
Bonum est tibi, o anima virginalis, ut sic quomodo
virgo es, sic omnino servans in corde quod
renata es, servans in carne quod nata es, concipias
tamen a timore Domini et parturias spiritum salutis [(Isai. XXVI, 18)] .
Timor quidem non est in charitate,
sed perfecta, sicut scriptum est, charitas foras mittit timorem [(I Joan. IV, 18)]
:
sed timorem hominum, non
Dei; timorem temporalium malorum, non divini in
fine judicii. Noli altum sapere, sed time [(Rom. XI, 20)]
.
Ama Dei bonitatem, time severitatem: utrumque
te superbam esse non sinit. Amando enim times,
ne amatum et amantem graviter offendas. Nam quae
gravior offensio, quam ut superbia illi displiceas, qui
propter te superbis displicuit? Et ubi magis esse debet timor
ille castus permanens in saeculum saeculi [(Psal. XVIII, 10)]
,
quam in te, quae non cogitas quae
sunt mundi, quomodo placeas conjugi; sed quae sunt
Domini, quomodo placeas Domino [(I Cor. VII, 32)] ?
Ille alius timor non est in charitate: iste autem castus
non recedit a charitate. Si non amas, time ne pereas:
si amas, time ne displiceas. Illum timorem charitas
foras mittit: cum isto intro currit. Dicit apostolus
etiam Paulus: Non enim accepimus spiritum servitutis
iterum in timorem; sed accepimus Spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater [(Rom.
VIII, 15)]
. Illum eum timorem credo dicere, qui datus
erat in Vetere Testamento, ne amitterentur temporalia
bona, quae Deus promiserat nondum sub gratia filiis,
sed sub Lege adhuc servis. Est etiam timor ignis
aeterni, propter quem devitandum Deo servire, nondum
est utique perfectae charitatis. Aliud est enim
desiderium praemii, aliud formido supplicii. Aliae voces

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.