PL 40, col. 419

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Of Holy Virginity 40 · Of Holy Virginity 39 · Of Holy Virginity 41

sunt, Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo
fugiam [(Psal. CXXXVIII, 7)]
? et aliae voces sunt, Unam
petii a Domino, hanc requiram; ut inhabitem in domo
Domini per omnes dies vitae meae, ut contempler delectationem
Domini, et protegar templum ejus: et, Ne
avertas faciem tuam a me [(Psal. XXVI, 4, 9)]
; et, Desiderat
et deficit anima mea in atria Domini [(Psal.
LXXXIII, 3)]
. Illas voces habuerit, qui oculos non
audebat levare in coelum; et quae rigabat lacrymis
pedes ad impetrandam veniam gravium peccatorum:
has autem tu habeto, quae sollicita es ea quae sunt
Domini, ut sis sancta et corpore et spiritu. Illis vocibus
comitatur timor qui tormentum habet, quem perfecta
charitas foras mittit: his autem vocibus comitatur
timor Domini castus permanens in saeculum saeculi.
Et utrique generi dicendum est, Noli altum sapere,
sed time; ut homo nec de peccatorum suorum
defensione, nec de justitiae praesumptione se extollat.
Nam et ipse Paulus, qui dicit, Non enim accepistis
spiritum servitutis iterum in timorem: tamen timore
comite charitatis ait, Cum timore et tremore multo fui
ad vos [(I Cor. II, 3)]
; et ea sententia quam commemoravi,
ne adversus fractos oleae ramos insertus superbiret
oleaster, ipse usus est, dicens, Noli altum
sapere, sed time: ipse omnia membra Christi generaliter
admonens, ait, Cum timore et tremore vestram
ipsorum salutem operamini; Deus est enim qui operatur
in vobis et velle et operari, pro bona voluntate [(Philipp. II, 12, 13)]
;
ne ad Vetus Testamentum
videatur pertinere quod scriptum est, Servite
Domino in timore, et exsultate ei cum tremore [(Psal.
II, 11)]
.
CAPUT XXXIX.
40.
Spiritus sancti locus cor
humiliatum. Justis ex cadendi periculo ratio sese humiliandi.
Et quae magis membra corporis sancti, quod
est Ecclesia, curare debent, ut super ea requiescat
Spiritus sanctus, quam virginalem profitentia sanctitatem?
Quomodo autem requiescit ubi non invenit
locum suum? quid aliud quam cor humiliatum quod
impleat, non unde resiliat; quod erigat, non quod
deprimat? cum apertissime dictum sit, Super quem
requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et
trementem verba mea [(Isai. LXVI, 2)]
. Jam juste vivis,
jam pie vivis, pudice, sancte, virginali castitate vivis:
adhuc tamen hic vivis, et non humiliaris audiendo, Numquid non tentatio est vita humana super
terram
[(Job VII, 1)]
? Non te a praefidenti elatione reverberat, Vae mundo ab scandalis
[(Matth. XVIII, 7)]
?
Non contremiscis, ne deputeris in multis quorum refrigescit
charitas, quoniam abundat iniquitas [(Id. XXIV,
12)]
? Non percutis pectus cum audis, Quapropter, qui
se putat stare, videat ne cadat [(I Cor. X, 12)]
? Inter
haec divina monita et humana pericula, itane adhuc
virginibus sanctis humilitatem persuadere laboramus?
CAPUT XL.
41.
Justis miscentur casuri, ut ex

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.