PL 40, col. 421

De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: Of Holy Virginity 43 · Of Holy Virginity 42

est transmutatio, nec momenti obumbratio [(Jacobi I,
17)] . Ita enim non putabit modicum sibi esse dimissum,
ut modicum diligat, et ignorans Dei justitiam,
ac suam volens constituere, justitiae Dei non subjiciatur.
In quo vitio erat Simon ille, quem superavit mulier
cui dimissa sunt peccata multa, quoniam dilexit
multum. Sed cautius et verius cogitabit, omnia peccata
sic habenda tanquam dimittantur, a quibus Deus
custodit ne committantur. Testes sunt voces piarum
deprecationum in Scripturis sanctis, quibus ostenditur,
ea ipsa quae praecipiuntur a Deo, non fieri nisi
dante atque adjuvante qui praecipit. Mendaciter enim
petuntur, si ea non adjuvante ejus gratia facere possemus.
Quid tam generaliter maximeque praecipitur,
quam obedientia qua custodiuntur mandata Dei? Et
tamen hanc invenimus optari: Tu, inquit, praecepisti
mandata tua custodiri nimis. Deinde sequitur: Utinam
dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes
tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata
tua [(Psal. CXVIII, 4-6)]
. Quod Deum praecepisse
supra posuit, hoc ut a se impleretur optavit. Hoc
fit utique ne peccetur: quod si peccatum fuerit, praecipitur
ut poeniteat; ne defensione et excusatione
peccati pereat superbiendo qui fecit, dum non vult
poenitendo perire quod fecit. Etiam hoc a Deo petitur,
ut intelligatur non fieri, nisi eo praestante a quo
petitur. Pone, inquit, Domine, custodiam ori meo, et
ostium continentiae circum labia mea: ne declines cor
meum in verba maligna, ad excusandum excusationes
in peccatis, cum hominibus operantibus iniquitatem [(Psal. CXL, 3, 4)]
.
Si ergo et obedientia qua ejus mandata
servamus, et poenitentia qua peccata nostra non
excusamus, sed accusamus, optatur et petitur; manifestum
est quia cum fit, illo dante habetur, illo adjuvante
completur. Apertius etiam dicitur propter
obedientiam, A Domino gressus hominis diriguntur, et
viam ejus volet [(Psal. XXXVI, 23)]
: et de poenitentia
dicit Apostolus, Ne forte det illis Deus poenitentiam [(II Tim. II, 25)]
.
43.
De ipsa etiam continentia nonne apertissime dictum
est: Et cum scirem quia nemo potest esse continens
nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus
esset hoc donum [(Sap. VIII, 21)]
?
CAPUT XLII.
Continentia item et sapientia nonnisi
a Deo praestantur. Sed forte continentia donum Dei
est, sapientiam vero sibi ipse homo praestat, qua illud
donum non suum, sed Dei esse cognoscat. Imo, Dominus sapientes facit caecos
[(Psal. CXLV, 8)]
; et, Testimonium
Domini fidele, sapientiam praestat parvulis [(Psal. XVIII, 8)]
;
et, Si quis indiget sapientia, postulet
a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat;
et dabitur ei [(Jacobi I, 5)]
. Sapientes autem esse
virgines decet, ne lampades earum exstinguantur [(Matth. XXV, 4)] .
Quomodo sapientes, nisi non alta sapientes,
sed humilibus consentientes [(Rom. XII, 16)]
? Dixit
enim homini ipsa Sapientia, Ecce pietas est sapientia [(Job XXVIII, 28)]
.
Si ergo nihil habes quod non accepisti, noli altum sapere, sed time
[(Rom. XI, 20)]
. Et

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.