PL 40, col. 422
De sancta virginitate (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: Of Holy Virginity 44 · Of Holy Virginity 45
noli modicum diligere, quasi a quo tibi modicum dimissum
est: sed potius multum dilige, a quo tibi multum
tributum est. Si enim diligit, cui donatum est ne
redderet; quanto magis debet diligere, cui donatum
est ut haberet? Nam et quisquis ab initio pudicus permanet,
ab illo regitur; et quisquis ex impudico pudicus
fit, ab illo corrigitur; et quisquis usque in finem
impudicus est, ab illo deseritur. Hoc autem ille occulto
judicio facere potest, iniquo non potest: et fortasse
ideo latet, ut plus timeatur, et minus superbiatur.
CAPUT XLIII.
44.
De ipso Dei dono ne se extollant
virgines. Deinde jam sciens homo, gratia Dei
se esse quod est, non incidat in alium superbiae laqueum,
ut de ipsa Dei gratia se extollendo spernat
caeteros. Quo vitio alius ille pharisaeus, et de bonis
quae habebat Deo gratias agebat, et tamen se super
publicanum peccata confitentem extollebat [(Luc. XVIII,
10-14)] . Quid igitur faciat virgo, quid cogitet, ne se
extollat super eos vel eas quae hoc tam magno dono
carent? Neque enim simulare debet humilitatem, sed
exhibere: nam simulatio humilitatis major superbia
est. Idcirco Scriptura volens ostendere veracem humilitatem
esse oportere, cum dixisset, Quanto magnus
es, tanto humilia te in omnibus; mox quoque
subdidit, et coram Deo invenies gratiam [(Eccli.
III, 20)]
: utique ubi se fallaciter humiliare non
posset.
CAPUT XLIV.
45.
Quid cogitandum virgini, ut
veraciter se non audeat muliere vel conjugatae praeferre.
Proinde quid dicemus? Estne aliquid quod virgo Dei
veraciter cogitet, unde se fideli mulieri, non tantum
viduae, verum etiam conjugatae praeferre non audeat?
Non ego reprobam dico: nam quis nesciat obedientem
mulierem inobedienti virgini praeponendam? Sed
cum ambae sunt obedientes praeceptis Dei, itane trepidabit
sanctam virginitatem etiam castis nuptiis et
continentiam praeferre connubio, fructum centenum
praeire triceno? Imo vero non dubitet hanc rem illi
rei praeponere. Haec tamen vel haec virgo obediens et
Deum timens, illi vel illi mulieri obedienti et Deum
timenti se anteferre non audeat: alioquin non erit humilis,
et Deus superbis resistit [(Jacobi IV, 6)]
. Quid ergo
cogitabit? Occulta scilicet dona Dei, quae nonnisi interrogatio
tentationis, etiam in semetipso, unicuique
declarat. Ut enim caetera taceam; unde scit virgo,
quamvis sollicita quae sunt Domini, quomodo placeat
Domino [(I Cor. VII, 32)] , ne forte propter aliquam sibi
incognitam mentis infirmitatem, nondum sit matura
martyrio, illa vero mulier cui se praeferre gestiebat,
jam possit bibere calicem dominicae humilitatis, quem
prius bibendum discipulis amatoribus sublimitatis
opposuit [(Matth. XX, 22)] ? Unde, inquam, scit, ne
forte ipsa nondum sit Thecla, jam sit illa Crispina
?
CAPUT XLV.