PL 40, col. 597
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Care to Be Had for the Dead 7 · On Care to Be Had for the Dead 8
prosit. Cum ergo fidelis mater fidelis filii defuncti
corpus desideravit in basilica martyris poni, si quidem
credidit ejus animam meritis martyris adjuvari;
hoc quod ita credidit, supplicatio quaedam fuit; et
haec profuit, si quid profuit. Et quod ad idem sepulcrum
recurrit animo, et filium precibus magis magisque
commendat; adjuvat defuncti spiritum, non
mortui corporis locus, sed ex loci memoria vivus matris
affectus. Simul enim et quis et cui commendatus
sit, non utique infructuose religiosam mentem
precantis attingit. Nam et orantes de membris sui
corporis faciunt quod supplicantibus congruit, cum
genua figunt, cum extendunt manus, vel etiam prosternuntur
solo, et si quid aliud visibiliter faciunt;
quamvis eorum invisibilis voluntas et cordis intentio
Deo nota sit, nec ille indigeat his indiciis, ut humanus
ei pandatur animus: sed hinc magis se ipsum
excitat homo ad orandum gemendumque humilius atque
ferventius. Et nescio quomodo, cum hi motus
corporis fieri nisi motu animi praecedente non possint,
eisdem rursus exterius visibiliter factis, ille interior
invisibilis qui eos fecit augetur: ac per hoc
cordis affectus, qui ut fierent ista praecessit, quia
facta sunt crescit. Verumtamen si eo modo quisque
teneatur, vel etiam ligetur, ut haec de suis membris
facere nequeat, non ideo non orat interior homo, et
ante oculos Dei in secretissimo cubili, ubi compungitur,
sternitur. Ita etiam cum plurimum intersit ubi
ponat corpus mortui sui, qui pro spiritu ejus Deo
supplicat, quia et praecedens affectus locum elegit
sanctum, et illic corpore posito recordatus locus sanctus
eum qui praecesserat renovat et auget affectum:
tamen etiamsi non possit, ubi religiosus animus
elegit, humare quem diligit, nullo modo debet
a supplicationibus necessariis in ejus commendatione
cessare. Ubicumque enim jaceat vel non jaceat
defuncti caro, spiritui requies acquirenda est: qui
cum inde exiret, secum abstulit sensum, quo interesse
possit quomodo quisque sit, sive in bonis, sive
in malis: nec ab ea carne exspectat adjuvari vitam
suam, cui praebebat ipse vitam, quam detraxit excedens,
et redditurus est rediens; quoniam non caro
spiritui, sed spiritus carni etiam ipsius resurrectionis
meritum comparat, utrum ad poenam, an ad
gloriam reviviscat.
CAPUT VI.
8.
Corpora martyrum exusta, et cineres
Rhodano inspersi. Legimus in Ecclesiastica Historia,
quam graece scripsit Eusebius, et in latinam linguam
vertit Ruffinus, martyrum corpora in Gallia canibus
exposita, canumque reliquias atque ossa mortuorum
usque ad extremam consumptionem ignibus concremata;
eosdemque cineres fluvio Rhodano, ne quid
ad memoriam qualemcumque relinqueretur, inspersos.
Quod non ob aliud credendum est divinitus