PL 40, col. 598
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Care to Be Had for the Dead 8 · On Care to Be Had for the Dead 9
fuisse permissum, nisi ut discerent Christiani, in
confitendo Christum, dum contemnunt hanc vitam,
multo magis contemnere sepulturam. Hoc enim quod
ingenti saevitia de corporibus martyrum factum est,
si eis quidquam noceret, quo minus beate requiescerent
eorum victoriosissimi spiritus, non utique fieri
sineretur. Re ipsa ergo declaratum est, non ideo dixisse
Dominum, Nolite timere eos qui corpus occidunt,
et postea non habent quid faciant [(Luc. XII, 4)]
,
quod non esset permissurus aliquid eos facere de
suorum corporibus mortuorum: sed quoniam quidquid
facere permissi essent, nihil quo minueretur
christiana defunctorum felicitas fieret, nihil inde ad
sensum post mortem viventium perveniret; nihil ad
detrimentum saltem ipsorum corporum, quo minus
integra resurgerent, pertineret.
CAPUT VII.
9.
Cura sepulturae ex naturali affectu
erga corpus. Et tamen ex illo humani cordis
affectu, quo nemo unquam carnem suam odio habet [(Ephes. V, 29)] ,
si cognoscant homines aliquid post
mortem suam suis corporibus defuturum, quod in sua
cujusque gente vel patria poscit solemnitas sepulturae,
contristantur ut homines; et quod ad eos post
mortem non pertinet, ante mortem suis corporibus timent:
ita ut inveniatur in Regnorum libris Deus per prophetam
minari alteri prophetae, qui ejus transgressus
est verbum, quod non inferretur cadaver ejus in sepulcrum
patrum ejus. Quae Scriptura sic habet: Haec dicit
Dominus, Quoniam inobediens fuisti ori Domini, et non custodisti
mandatum quod praecepit tibi Dominus Deus tuus,
et reversus es, et comedisti panem, et bibisti aquam in
loco in quo praecepit tibi ne comederes panem, neque
biberes aquam, non inferetur cadaver tuum in sepulcrum
patrum tuorum [(III Reg. XIII, 21 et 22)]
. Quanti haec
poena pendenda sit, si secundum Evangelium cogitemus,
ubi post corpus occisum nihil metuendum esse
didicimus ne membra exanima patiantur, nec poena
dicenda est. Si autem humanum erga suam carnem
consideremus affectum, potuit inde terreri vel contristari
vivus, quod sensurus non erat mortuus: et
haec erat poena, quoniam dolebat animus id de suo
corpore futurum, quamvis cum fieret non doleret.
Hactenus enim voluit Dominus servum suum plectere,
qui non sua contumacia spreverat praeceptum
ejus implere, sed aliena decipiente fallacia obedire
se credidit, quando non obedivit. Neque enim
putandum est ita fuisse interemptum morsu bestiae,
ut ad supplicium tartareum ejus deinde anima raperetur:
quandoquidem ipsum ejus corpus idem leo
qui occiderat custodivit, jumento etiam quo vehebatur
illaeso, et simul cum illa immani fera intrepida
praesentia ad sui domini funus astante. Quo mirabili
signo apparet hominem Dei coercitum potius temporaliter