PL 40, col. 599

De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne

In inglese: On Care to Be Had for the Dead 9 · On Care to Be Had for the Dead 10

usque ad mortem, quam punitum esse post
mortem. De qua re Apostolus, cum propter quasdam
offensas commemorasset infirmitates mortesque multorum: Si enim nos ipsos,
inquit, judicaremus, a Domino
non judicaremur. Cum judicamur autem, a Domino
corripimur, ne cum mundo damnemur [(I Cor. XI,
31 et 32)]
. Eum sane ipse qui deceperat in monumento
proprio satis honorifice sepelivit, seque sepeliendum
juxta ossa ejus curavit: ita sperans parci posse quoque
ossibus suis, cum veniret tempus quando secundum
illius hominis Dei prophetiam Josias rex Juda
in illa terra multorum eruit ossa mortuorum, eisdemque
ossibus sacrilega altaria, quae sculptilibus constituta
fuerant, funestavit. Pepercit quippe illi monumento
ubi jacebat Propheta, qui ante annos amplius
quam trecentos ista praedixerat; et propter ipsum nec
illius qui eum seduxerat, sepultura violata est [(III Reg.
XIII, 24-32, et IV Reg. XXIII, 16-18)] . Affectu namque
illo, quo nemo unquam carnem suam odio habet,
providerat cadaveri suo, qui occiderat mendacio animam
suam. Ex hoc igitur quod carnem suam quisque
naturaliter diligit, et illi poena fuit addiscere non
eum futurum in sepulcro patrum suorum; et huic
cura prospicere, ut parceretur ossibus suis, si juxta
eum jaceret, cujus sepulcrum nemo violaret.
CAPUT VIII.
10.
Martyres sepulturae curam contempserunt.
Hunc affectum martyres Christi pro veritate
certantes vicerunt: nec mirum quia contempserunt
quod non fuerant peracta morte sensuri, qui
non potuerunt eis, quos viventes sentiebant, cruciatibus
vinci. Poterat utique Deus, qui leonem Prophetae
corpus, quod ipse occiderat, ulterius non permisit
attingere, et fecit de peremptore custodem;
poterat, inquam, a suorum interfectis corporibus canes
quibus fuerant projecta prohibere; poterat et ipsorum
hominum innumerabilibus modis terrere saevitiam,
ne cadavera incendere, ne cineres dispergere
auderent: sed hoc quoque experimentum multiplici
varietati tentationum deesse non debuit, ne
fortitudo confessionis, quae immanitati persecutionis
pro corporis salute non cederet, pro sepulcri honore
trepidaret; postremo, ne fides resurrectionis
consumptionem corporum formidaret. Debuerunt ergo
et ista permitti, ut etiam post haec tanti horroris
exempla martyres in Christi confessione ferventes,
hujus quoque testes fierent veritatis, in qua didicerant,
eos a quibus sua corpora interficerentur,
postea nihil habere quod facerent: quoniam quidquid
mortuis corporibus facerent, utique nihil facerent,
quando in carne omni vita carente, nec aliquid sentire
posset qui inde migravit, nec aliquid inde perdere
qui creavit. Sed inter haec quae fiebant de corporibus
occisorum, cum martyres ea non metuentes
magna fortitudine paterentur; tamen apud fratres luctus
ingens erat, quod nulla dabatur potestas sanctorum
funeribus justa persolvere, nec occulte subtrahere

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.