PL 40, col. 605
De cura pro mortuis gerenda (Augustinus Hipponensis), J. P. Migne
In inglese: On Care to Be Had for the Dead 17 · On Care to Be Had for the Dead 16 · On Care to Be Had for the Dead 18
in eo, ut deseratur et in maledicto sit; et conscidisti
vestimenta tua, et flevisti in conspectu meo, et ego audivi,
dixit Dominus sabaoth: non sic, ecce ego apponam
te ad patres tuos, et apponeris cum pace; et non
videbunt oculi tui omnia mala quae ego induco in locum
hunc, et qui commorantur in eo [(IV Reg. XXII, 18-20)]
.
Territus iste Dei comminationibus fleverat, et sua
vestimenta consciderat; et fit omnium malorum futurorum
de properatura morte securus, quod ita requieturus
esset in pace, ut illa omnia non videret.
Ibi ergo sunt spiritus defunctorum, ubi non vident
quaecumque aguntur aut eveniunt in ista vita hominibus.
Quomodo ergo vident tumulos suos, aut corpora
sua, utrum abjecta jaceant, an sepulta? Quomodo
intersunt miseriae vivorum, cum vel sua ipsi
mala patiantur, si talia merita contraxerunt; vel in
pace requiescant, sicut huic Josiae promissum est,
ubi mala ulla nec patiendo nec compatiendo sustineant,
liberati ab omnibus malis quae patiendo et
compatiendo, cum hic viverent, sustinebant?
CAPUT XIV.
17.
Objectio adversus superiora.
Dixerit aliquis: Si nulla est mortuis cura de vivis,
quomodo ille dives qui apud inferos torquebatur, rogabat
Abraham patrem, ut mitteret Lazarum ad quinque
fratres suos nondum mortuos, et ageret cum eis
ne venirent et ipsi in eumdem tormentorum locum?
Sed numquid quia hoc ille dives dixit, ideo quid fratres
agerent vel quid paterentur illo tempore, scivit? Ita
illi fuit cura de vivis, quamvis quid agerent omnino
nesciret; quemadmodum est nobis cura de mortuis,
quamvis quid agant utique nesciamus. Nam si nihil de
mortuis curaremus, non utique pro illis Deo supplicaremus.
Denique Abraham nec Lazarum misit, et Moysen
ac Prophetas hic eos habere respondit, quos audire
deberent, ut ad illa supplicia non venirent. Ubi
rursus occurrit quomodo quid hic ageretur Abraham
pater ipse nesciebat, ubi sciebat esse Moysen et Prophetas,
id est, libros eorum, quibus homines obediendo
tormenta inferna evitarent: ubi denique noverat
divitem illum in deliciis, pauperem vero Lazarum
in laboribus doloribusque vixisse. Nam et hoc
illi ait: Memento, fili, quia percepisti bona in vita tua,
Lazarus autem mala. Sciebat ergo haec, quae utique
apud vivos, non apud mortuos gesta fuerant. Verum
non cum agerentur in vivis, sed eis mortuis potuit
Lazaro indicante cognoscere, ne falsum sit quod ait
propheta, Abraham nescivit nos.
CAPUT XV.
18.
Mortui quomodo sciant quid hic
agatur. Proinde fatendum est nescire quidem mortuos
quid hic agatur, sed dum hic agitur: postea vero audire
ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt; non
quidem omnia, sed quae sinuntur indicare, qui sinuntur
etiam ista meminisse; et quae illos, quibus haec
indicant, oportet audire. Possunt et ab Angelis, qui
rebus quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid
mortui, quod unumquemque illorum audire debere